On this page
Caput 47
Caput 47
De Oratione Dominica.
Nunc dicendum est de Oratione Dominica, in qua continentur septem petitiones. Quod autem praemit- titur, est quasi benevolentiae captatio. Tres priores ad futuram vitam pertinent; quatuor posteriores quae sequuntur, ad praesentem. Media autem, ut nonnulli volunt, a communi sumi potest, ita ut ad utramque referatur, quam videlicet dicimus : Panem nostrum quotidianum, quem ἐπιοὺσιον Graeci, segola Hebraei, nos appellamus aut superessentialem, aut egregium, aut etiam familiarem. Sed animadvertere oportet, cum sacerdos ait : Oremus, Praeceptis, etc. nos debere prostratos orare usque ad finem Orationis Dominicae, si dies fuerint profesti. Si vero festum sit, aut dies paschalis, certe non prostrati, sed stantes orare debemus, ac respondere : Sed libera nos a malo. Amen. Quod autem Dominicam hanc Orationem non tacite aut sub silentio dicat sacerdos, ratio est quoniam ex Evangelio petitum est.