Text List

Caput 48

Caput 48

De pace.

CAPUT XLVIII. De pace.

Postea inquit sacerdos : Pax Domini sit semper vobiscum ; quod spectat ad tertiam partem missae. Notandum tamen est quod tacite hic sacerdotem quamdam orationem dicere oporteat, quae in Ambrosiana Ecclesia aperte pronuntiatur. Accepto itaque pacis osculo ab ipsa eucharistia, ut quibusdam placet, vel ut censent alii, ab ipso sepulcro et altari, impartit illud diacono aut subdiacono, ut per eos descendat ad alios. Sed cavendum est ne ab ipsis viris tradatur mulieribus, ne forsitan lasciviae quid- piam in animum, aut carnalitatis clanculum subrepat. Agnus Dei ter canitur. Hic est ille verus 4gnus decloratus et adumbratus in paschali, de quo sic habetur in Evangelio : Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. 1). Ter autem ideo canitur, ut ejus corpus triformc intelligatur, illud videlicet quod in ceelo est glorificatum ; mysticum, quod etiamnum in terra ambulat , et quod in sepulcris usque ad extremum judicii examen quiescit. Bis dicitur cum Miserere nobis, tertio cum Dona nobis pacem. In coena vero Domini ter debet dici, cum Miserere nobis. Sed horum neutrum adjungitur in missa pro defunctis, verum ter cum Dona ceis requiem. Ubique observandum est, ut non continuo, sed interpolate ac sejunctim cum oratione interposita dicatur. Ayvoc vero Graece dicitur purus et pius, quia sola pietate ut pura hostia nos redemit. Vel ab agnoscendo, quod sicut agnus solo balatu matrem cognoscit, ita Christus in passione matrem suam cognoverit, ac Virginem virgini commendaverit. Atque hinc quoque esse potest, quod ter cantatur Agnus Dei : quoniam Christus pendens in cruce Patrem suum cognovit, ei ad mortem usque obediendo, et eade:n cruce sullixus agnovit matrem suam, eamque virgini commendavit, ac tandem etiam ibidem humanum genus redimendo agnovit. Quod autem hic bis repetitur, Miserere nobis, et tertio variatur per Dona nobis pacem, totum illud ex veteri Testamento depromptum est, ubi cum clamarent ad Dominum, dicere soliti erant: Parce, Domine, parce populo tuo (Jocl m), ac subjuugere tertio : Ne dederis hareditatem tuam in opprobrium (ibid.). Cum igitur dicimus, Agnus Dei qui tollit peccata, expresse Joannem Baptistamn imitamur, qui ait : Ecce Agnus Dei, ecce quitollit peccata mundi (Joan. 1). lllud certe ignorari non debet, olim in primitiva Ecclesia singulis diebus qui canoni missae intererant solitos fuisse communicare. Sed postea, crescente multitudine fidelium, fuit institutum ut tantum Dominicis dicbus communicaretur. Quod etiam paulo post, cum observari non potuit, abiit in desuetudinerm, ac tertia subsecuta est institutio, ut saltem ter quoque anno, in Natali, Paschate et Pentecoste omnes Christiani eucharistiam sumerent. Invento tamen triplici remedio, ut singulis nimirum diebus osculum pacis daretur, ac Dominicis diebus eulogia, id est panis benedictus et consecratus, quod in Quadragesima et temporibus abstinentie deputatis salvo jejunio observari non potuit. Quare tunc hujusmodi fuit promulgata institutio, ut collecta diceretur super populum sub finem missae, dicendo : Inclinate capita vestra Deo, cum videlicet minor aliquis sacerdos celebrat. Sed si episcopus, inquiet : Humiliate vos ad benedictienem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 48