Text List

Caput 49

Caput 49

De ultima parte missa.

CAPUT XLIX. De ultima parte missa.

Ultima pars missae modo sequitur, quae dicitur gratiarum actio, atque incipit a communione. Yocaur autem communio, quasi participatio, quam ideo canimus, ut per eam cum sancitis divinae gratiae participes efficiamur. Appellatur etiam completio, quoniam per illam missa, ut sic dicam, completur. Tribus vero modis finitur missa, primo per lIte, missa est in solemnitatibus, quod est quasi abenndi licentia, ac sumptum est ab Exodo (Exod. xn). Non quidcm secundum verba, sed juxta mentem et rei intelligentiam, quando Israeliticus populus ex Agypto permissu Pharaonis egressus est. Vel etiam quando e Babylonica captivitute, permittente Cyro, ad propria regressus est, Deo referens gratias. Sic et nos accepta benedictione ultima, ad caelestem patriam remeare debeimnus, ubi in gratiarum actione semper feliciter vivemus.fDicitur autem, He, missa est, quoties cantatur, Te Deum laudamus, Cloria in | excelsis, et Alleluia. Pronuntiato Ite, missa est, oportet nos respondere Deo gratias, quae vox est gratulantis. Secundo vero diebus profestis, dicitur, Denedicamus Domino, ac petitum est ab Apostolo (Ephes. 1). Tertio denique in missa pro defunctis Requiescant in pace, quod ex sola consuetudine generali natum est. Cum ergo dicitur, He, missa est, debet sacerdos vultum dirigere ad populum; quando autem Benedicamus Domino, vel Requiescant in pace, versus orientem. Necesse tamen est ut haec tria a sacerdote vel diacono tantum proferantur. Sed in prima missa Natalis Domini, non debet dici Ite, missa est, ne videatur populus licentiam habere redeundi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 49