Text List

On this page

Caput 50

Prev

How to Cite

Next

Caput 50

Caput 50

Quibus horis celebretur missa.

CAPUT L. Quibus horis celebretur missa.

Tribus horis tantummodo regulariter missa poterit celebrari, tertia nimirum, sexta et nona. Et quidem tertia, ideo quod tum linguis Judaeorum sit crucifixus, dum instanter clamarent : Crucifige, crucifige eum (Joan. xix), pertuleritque ludibria, maledicta, convicia, alapas, flagra, insultantium sputa, et coronam spineam. Sexta vero ob eam causam, quod tum in crucem actus sit, ac tolerare debuerit clavos rigidissimos et pocula felle tincta, ut sic tandem pro nobis immolaretur. Nona demum, quia tunc animum exhalavit ac spiritum Patri commendavit. Poterit tamen fieri ut ante primam in Dominicae resurrectionis memoriam missa celebretur, quod vicarii faciunt, et post primam ante tertiam in ejus rei commendationem, quod Christus inter primam et tertiam traditus fuerit Pontio Pilato Judaeis vociferantibus : Crucifige eum, ipso tacente. Cantatur ergo missa diebus festis hora tertia, profestis sexta, et nona in quadragesima ac aliis diebus jejuniorum. Nec tamen omnium, quia in Sabbatis jejuniorum Quatuor Temporum valde sero celebrari et potest et debet propter sacros ordines: quod etiam ad sequentem spectet Dominicam. In Sabbato Paschae et Pentecostes sero canitur propter cereae candelae, quam cereum nominamus, consecrationem, quod ex eo facile perpendi aut colligi potest, ubi dicitur: Haec nox est, atque ex ista oratione˝: Deus, qui hanc sacratissimam noctem, etc. Ipso vero die Natalis Domini prima missa cantatur nocte. Potest tamen licite cantari summo mane, sed tamen prima et tertia prius absolutis. Sic itaque ab illis horis excipitur dies qui Domini nativitati sacer est, cum noctu prima canatur. Nec id quidem sine causa, ut postea dicemus. Atque etiam Sabbatum Paschae et Pentecostes, quoniam tum temporis expresse dicimus : Haec nox est; et : Deus, qui hanc sacratissimam noctem. Excipiuntur denique dies jejuniorum propter sacros or-

PrevBack to TopNext