On this page
Caput 51
Caput 51
Qua missae quibus diebus debeant celebrari.
Nunc dicendum est quae missae, quibus diebus debeant celebrari. Fuit enim quoddam tempus quo Dominicum officium necdum erat ordinatum, ac variae passim haereses pullulabant. Quo quidem factum est ut prima feria, ne divinum officium periret, de Trinitate, secunda de Charitate, tertia de Sapientia, quarta de Spiritu sancto, quinta de Angelis, sexta de Cruce, septima de B. Maria Virgine cantaretur. Sed postea sancitum est ut cessante causa et illud cessaret quod urgente necessitate factum fuerat. Quapropter sane Dominico officio ordinato statutum est ut prima feria suum peculiare haberet officium de Trinitate, et secunda de Angelis, quod tum creati in bonis gratuitis fuerint, ac lux divisa a tenebris, hoc est boni angeli a malis. Nam eo tempore mali cecidere, et boni fuerunt confirmati ; sed prima feria fuerunt angeli creati et in bonis naturalibus constituti. Cantatur autem alia de causa pro defunctis, ut nimirum iis adhibeamus suffragium angelorum; eodem quoque die missa pro defunctis celebratur, quoniam, ut plerique aiunt, feria prima refrigerium habent ii qui sunt in purgatorio, statimque altero die post ad poenas solitas et ad laborem redeunt, ita ut eo die, quo eorum laboribus aliquo modo subveniatur, missa pro illis cantetur. Tertia autem feria oportet repeti introitum missae diei Dominici. Praeterea institutum quoque fuit ut quarta feria jejunaretur, ideoque Dominici diei missa tum caneretur. Sed et quinta feria similiter dicere convenit officium diei Dominicae, videlicet introitum, epistolam atque evangelium, quod dies Jovis maxime cognata sit diei Dominicae. Ejusmodi enim die fieri solebat processio in memoriam ascensionis Domini, quae postea in diem Dominicam, ut supra dictum est, fuit translata. Porro autem sexta feria agitur de Cruce, et septima de B. Maria Virgine, quod non temere ita constitutum accepimus; miraculosum enim habet initium. Nam cum olim Constantinopoli in quadam ecclesia imago B. Virginis habebatur, ante quam velum quoddam dependebat quo tota ea cooperiebatur, contigit ut sexta semper feria velum hoc a vesperis ab imagine nullo movente decideret, et divino miraculo quasi deferretur in coelum, ita ut jam plene ac perfecte ab omnibus conspici posset, ac deinde rursus in Sabbato vesperis absolutis ad eamdem imaginem descenderet, ibique permaneret usque in proximum diem Veneris. Hoc ergo miraculo saepius viso, sancitum est ut semper illo die de B. Maria in ecclesia caneretur. Potest tamen et aliam habere rationem, cur Sabbato die officium cantetur de B. Maria. Nam cum ipsa nobis sit porta regni coelorum, quod per diem Dominicam commodissime figuratur, certe ideo de illa solemnizamus eo die qui Dominicam proxime praecedit. Hactenus igitur officium missae explicuisse satis sit, si intellexerimus neminem debere uno eodemque die duas celebrare missas cum uno sacrificio, vel cum duobus, sed unam cum sacrificio, et aliam siccam. Quare huic rei finem imponemus si duas adhuc quaestiones paucis enodaverim, quarum una est, an si sacerdos ante vesperas comedat, nec postea possit dormire, die postero debeat aut possit missam celebrare? Nam ipsum non debere aperte respondemus. Sic altera est, possitne celebrare secundam missam in eo casu quo in praecedenti, dum manus ablueret, aliquantulum aquae degustavit? Certe enim et illud vetitum esse sciendum est. Nunc ergo ad alia.