Text List

On this page

Caput 52

Prev

How to Cite

Next

Caput 52

Caput 52

De vesperis.

CAPUT LII De vesperis.

In vesperis a nobis cantantur quinque psalmi, qui sumus imperfecti, propter quinque sensus, videlicet quod per quinque sensus corporeos commissum est, per quinque psalmorum cantionem penitus demittatur. Hinc notandum est nos eadem ratione quinque digitis pectus tundere, quam quinque canimus psalmos. Monachi vero, in quo se perfectiores esse ostendunt, tantum quatuor dicunt. Quidquid enim quadratum est, in quamcunque partem vertatur, manet semper idem, firmum ac solidum. Ad eumdem sane modum profectus, quocunque loco aut quocunque tempore, semper idem atque immobilis permanet. Finitis psalmis parva sequitur lectio sine Jube, domne, et sine Tu autem, domine, hoc est capitulum, ac deinde responsorium vel ejus loco versus, cum hymnis et antiphona, ac deinceps Magnificat. Plerumque tamen hymnus beatae Mariae, videlicet Magnificat, loco hymni ponitur, ut praeterea nullus alius canatur. Sequitur tandem collecta, quam orationem diximus. Volumus autem, ut huc usque a nobis factum est, consuetis et ecclesiasticis, ut qui officiis tradamus ecclesiastica, deinceps uti vocabulis. Sciendum ergo est quod de eodem die eodemque festo parva debeat cantari lectio. Verbi gratia : Si de praecedenti Dominica unum, et reliquum; si de sequenti unum, et reliquum. Animadvertendum praeterea est quod, quando fuerit solemnitas novem lectionum, illius vesperae totae debent celebrari, ut in festo B. Stephani et B. Joannis evangelistae. Post vesperas necessario dicitur collecta de sancto cujus est festum sequens, vel antiphona cum Magnificat. Unum tamen excipitur, festum videlicet S. Sylvestri, quod etiamsi novem habet lectiones, tamen vesperae sunt festi sequentis.

PrevBack to TopNext