On this page
Caput 53
Caput 53
Quot psalmi canantur in completorio.
Quatuor psalmi cantantur in completorio, ad significandam perfectionem: cum enim quodammodo ostendimus peccata, quae per quinque sensus corpereos perniciosissimos satellites admiserimus, jam esse quinque psalmis praecedentibus remissa. Alia ratio est, quod diabolus semper nostro insidietur calcaneo, ita ut postea nec loqui cum aliis debeamus, nec aliud dicere nisi orationes. Quod monachi diligenter observant, qui postea non bibunt. Putat enim diabolus se vicisse, si tunc vicerit. Quare ut breviter quae hic restare videntur, percurramus, post psalmos sequitur capitulum et versus, et deinde hymnus, eoque finito, antiphona ac Nunc dimittis. Postea vero Dominica legitur Oratio, ac fidei nostrae symbolum, quibus posteaquam nos collectam annexuimus, statim subjungi oportet Benedicamus. Atque hoc quidem in vesperis, ut a puero canatur omnino consentaneum est, ut per hoc demonstretur nos esse pueros, nimirum ad laudes Deo referendas.