On this page
Caput 54
Caput 54
Quomodo finiendae sint orationes.
Ut autem evidens habeatur et plena cognitio quemadmodum orationes, quas collectas vocamus, sint terminandae, prius nosse oportet quod in eis sermo interdum ad Patrem dirigitur, interdum ad Filium, interdum ad Spiritum sanctum, et interdum etiam ad totam Trinitatem. Quando ad Patrem, rursus considerandum est, num ita ad eum sermo sit institutus, ut fiat mentio ad Patrem de Filio, vel Spiritu sancto, an vero non. Et quidem si in oratione, quae dirigitur ad Patrem, fiat mentio Filii, multum interest scire illane fiant ante partem finalem, an ipso fine. Quae ideo diximus, quod secundum has diversitates, diversimode orationis finis existat. Si ergo dirigatur sermo omnino ad Patrem absque mentione Filii et Spiritus sancti, finietur hoc modo: Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum, Amen. Si de Spiritu sancto mentio ibi fiat, dices: In unitate ejusdem Spiritus sancti, Deus, caeteris remanentibus. Si vero fiat mentio Filii, ante finalem partem dicetur : Per eumdem Dominum, etc., ut supra. Si contra in ipso fine dicemus tantum : Qui tecum vivit et regnat, etc., quemadmodum videri potest in hac collecta B. Stephani : Omnipotens sempiterne Deus, qui primitias martyrum in beati levitae Stephani sanguine dedicasti, tribue, quaesumus, ut ipse pro nobis perpetuus intercessor existat, qui pro suis etiam persecutoribus exoravit Dominum nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. Si ad Filium oratio instituatur, ut in hac: Excita, Domine, potentiam tuam et veni; ac in aliis de Adventu Domini, finietur hoc pacto : Qui vivis et regnas cum Deo Patre, etc. Si autem ad Spiritum sanctum, dicemus sic : Qui cum Patre et Filio vivis et regnas unus Deus, etc.; et ad Trinitatem ita : Qui in Trinitate perfecta vivis et regnas, etc. At vero in exorcismis, et quae fiunt ad pueros efficiendos catechumenos, ac fontes consecrandos, quandoque fit aqua benedicta, et in id genus multis aliis, dicetur sane hoc modo : Per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Hoc autem ideo fit, quia nulla vox ita terret diabolum, atque haec, qui venturus est, etc., usque adeo ut statim fugere cogatur simul atque vocem hanc audierit. Maxime enim praeter caetera judicium ignis extimescit, quod certus sit se post diem judicii aeterno igne punitum iri. Quare ob eamdem causam voluit D. Gilbertus ut simili modo finirentur orationes in officio mortuorum. Verum ei contradicit vulgare nostrum Collectarium, affirmans dici oportere: PerDominum nostrum, etc.