On this page
Caput 55
Caput 55
De diversitatibus officiorum.
Jam ergo dictum est hactenus de ecclesiasticis officiis generaliter, ita reliquum modo sit eorumdem explicationem latius per totius anni saeculum aggredi. Nam pro temporum varietate ipsa variantur officia. Sed operae pretium me facturum existimo, si priusquam ad ipsam expositionem veniam, distinctio quatuor temporum praemittatur. Ut ergo solaris noster annus quatuor temporum potissimum successione dilabitur, scilicet hiemis, in qua semina jaciuntur; veris, in quo semina prodeunt; aestatis, in qua ad messem albescunt, et falce succiduntur ; autumni, in quo per ventilationem grana a se mutuo separantur, et in horrea reponuntur, paleae autem comburuntur : ita quoque magnus vitae praesentis annus durans ab initio usque ad finem saeculi, quatuor temporum varietate mensurantur. Fuit enim tempus quoddam deviationis in humano genere, ab Adamo videlicet usque ad Mosen, quo declinaverunt homines a cultu divino ad idololatriam. Tunc enim homo reliquit Dominum suum Creatorem, ac lapidibus et manuum suarum operibus dixit : Tu es Deus meus. Hoc tempus haud male convenit nocti et hiemi. Quia sicut nox aut hiems nihil lucis habet, nisi contingenter et ex accidenti, ut ex igne vel candela, sic tempus istud plane erat caecitatis et ignorantiae. Alterum item tempus fuit revocationis, nimirum a Mose usque ad nativitatem Christi, quo edocti fuere homines per leges et prophetas de adventu Christi, de evitatione peccati, et unius Dei dilectione. Tum dixit Deus Israeli : Audi, Israel : Deus tuus, Deus unus est, illum solum adorabis, et illi soli servies (Deut. ii, vi). Tertium vero tempus fuit regressionis, sive reconciliationis, vel justificationis, quod fuit a nativitate Domini usque ad ascensionem ejusdem, per quem facta est gratia hominibus, et praedicatio Evangelii. Quartum denique tempus est peregrinationis, quod ab ascensione Domini fuit, et duraturum est usque ad finem judicii, ubi erit consummatio saeculi. Haec eadem tempora solent aliis nominibus appellari. Tempus enim deviationis dictum est tempus culpae et poenae. Nam propter deviationem homo subjectus est culpae, et propter culpam poenae. Tempus revocationis nuncupatum est tempus doctrinae et prophetiae. Et quidem doctrinae propter Decalogum, per quem Deus humanum genus docuit, inquiens : Audi, Israel : Deus tuus, Deus unus est. Prophetiae vero, quoniam tum hujusmodi salutare accepimus vaticinium : Ecce virgo concipiet (Isa. vii). Tempus proinde reconciliationis appellatur gaudii et laetitiae, ac denique peregrinationis, tempus luctus et pugnae. Unde profecto necessarium est ut pugnemus adversus carnem nostram, mundum atque aereas potestates. Maxime vero contra carnem, utpote quod multa cum nobis sit familiaritas, ac nulla sit pestis saevior quam hostem habere domesticum.
Praeterea tempora haec possunt considerari secundum principales partes diei, ut sunt, nox quae ad tempus spectat deviationis, mane ad tempus revocationis, meridies ad tempus reconciliationis, vel regressionis, vesperum ad tempus peregrinationis. Atque horum quodque proprium modo perpende epitheton, ut nox est obscura, et qui a veri Dei cultu aberrabant erant caeci. Eleganter sane quadripartita haec temporum divisio in homine notari potest. Ante siquidem baptismum nascitur homo et fit filius irae; in baptismo renascitur, ac filius gratiae ; dehinc bene operatur, et justitiae efficitur proles, cum fervore quodam charitatis Deum diligit in primis, et proximum; tandem cum Christo simul regnabit per mortem transiens ad vitam aeternam, factus modo haeres aeternitatis et gloriae. Atque in qualibet praemissarum partium expositione possunt intelligi hiems, ver, aestas, et autumnus. Eadem quoque tempora designantur per quatuor principales Christi actiones, quae sunt hujusmodi : nativitas, passio, resurrectio, adventus ad judicium, cum omnium horum appendicibus ; adeo haec humano generi conveniunt. Christi igitur vita nostra est doctrina, Christi actio nostra est lectio ; universa denique Christi conversatio nostra et instructio. Dixi autem cum suis appendicibus, quia ad nativitatem pertinent circumcisio, apparitio, baptismus, purificatio; ad passionem referuntur jejunium, tentatio; ad resurrectionem, in coelum ascensio, et S. Spiritus missio; ad adventum tandem judicii spectant transfiguratio et miraculorum operatio. Efficacior enim fuit ac plus potuit post mortem quam ante transfigurationem, quod tunc demum nobis ostendit quid simus futuri. Passio comparatur hiemi, nativitas veri, resurrectio aestati, judicium autumno quando sedebit Vetustus ille dierum tenens ventilabrum in manu sua, permundabit aream, etc. (Matth. iii). Item rursus Christi nativitas comparatur et concordat tempori revocationis, propter prophetas, qui eam multis modis praedixerunt; passio tempori deviationis; resurrectio tempori regressionis propter laetitiam; adventus judicii tempori peregrinationis, quia hujusmodi tempus durabit usque ad extremum diem judicii. Unde Propheta: Ego miser et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. xxxviii).
Haec ergo tempora magni istius anni considerans Ecclesia in servitium Dei transformavit, pro qualitate eorum et varietate singulis annis laudabili utens officiorum diversitate. Sed cum ita faciat Ecclesia, maluit incipere a tempore revocationis, quam a tempore delationis. Quare incipit: Ad te levavi animam meam (Psal. xxiv), aspiciens a longe, etc. Quandoquidem nos etiamnum quasi per speculum et cancellos aspicimus. Et durat usque ad nativitatem Domini. Toto igitur tempore Adventuum usque ad Natale Domini, Ecclesia reminiscitur temporis revocationis, quae facta est per legem et prophetas, malagma vulneri apponens. Atque ideo tunc legit Isaiam, qui cum incurabile vulnus vidisset, dixit : Omne caput languidum est, et omne cor maerens, etc. (Isa. i.) Et rursus non est malagma apponere, etc. Malagma autem est genus emplastri, quod epithema appellatum est. Tum ergo inchoatur graduale: Ad te levavi, ac si diceret: Tempore deviationis homines levabant manus et corda ad opus manuum suarum, atque agebant lapidi et ligno; tu es Deus meus, ego vero ad te levavi animam meam, Deus meus, etc. Atque ita sane a tempore revocationis militiae suae auspicatur officia, non a tempore deviationis, ne videatur incipere ab errore. Bene itaque rem ipsam observat, sed ordinem non sequitur, quod frequenter etiam faciunt evangelistae. Quare si bonam quaerat valetudinem, optetque quam optime curari, omnino fuit necessarium ut a medicis inciperet.