On this page
Caput 56
Caput 56
De caeteris temporibus.
Tempore vero Septuagesimae, quae est a Dominica vulgo appellata, Circumdederunt me, usque ad octavam Paschae, recolit Ecclesia tempus deviationis. Unde est quod tum legitur liber Geneseos usque ad Regum, ubi de excessu agitur primorum parentum, et multorum aliorum, qui omnes cataclismate aut diluvio sunt submersi. Breviter ergo tum temporis Ecclesia orat, flectit genua, ac jejunat. Tempore autem paschali, quod est Pascha, vel potius ab octavis Paschae usque ad octavas Pentecotes, tempus gaudii meminit, et reconciliationis, quippe in quo legitur Apocalypsis, ubi fit mentio de nova civitate Jerusalem, et epistolae canonicae cum Actibus apostolorum. Hinc pauca sibi Ecclesia indicit. Non jejunat, a genuflexione cessat, albis utitur vestibus, ternario numero psalmorum et lectionum contenta est, cum tribus responsoriis ac totidem versiculis. Ab octavis demum Pentecostes usque ad adventum Domini, recolit tempus peregrinationis. In hoc est nobis perpetua pugna et lucta adversus tres, ut dictum est, infestissimos hostes, mundum videlicet, carnem et diabolum. Mundus est hostis sophisticus, caro hostis domesticus, diabolus hostis antiquus. Nullus tamen istorum hostis est efficacior ad nocendum, quam inimicus noster familiaris, scilicet caro, quam fovemus indumentis, et reficimus alimentis, cui tanquam jumento tria debentur: cibus ne deficiat, onus ut mansuescat, virga ut non indirecte, sed directe incedat. Propter hujusmodi pugnam significandam, legit tunc Ecclesia librum Regum, in quo agitur de pugna. Et quia in pugna maxime opus est sapientia, ideo continuatur liber Salomonis. Sed quoniam cum pugna nihil tantopere habere debeamus atque patientiam, apposite profecto Jobi liber subjungitur. Deinde porro et Tobiae liber sequitur, propter singularem misericordiam quam in hoc certamine requirimus. Cui deinceps quoque subjungimus librum Judith, Ruth, Esther, propter fortitudinem, justitiam et temperantiam. Verum enimvero cum adhuc frequens sit lucta, necessario annectitur liber Machabaeorum, in quo crebra est adversus superbiam conflictatio. Nam devictis omnibus vitiis, restat etiam vincenda superbia. Roget ergo modo aliquis, sub quo illorum temporum contineatur illud quod est a Natali usque ad Septuagesimam? Verum facile istiusmodi quaestioni occurremus. Nam et ei non ineleganter per quosdam satisfactum esse accepimus. Ejus itaque pars una continetur sub tempore regressionis, quod est tempus gaudii, ut dictum est, a Natali usque ad octavam Epiphaniae. Unde in quibusdam Ecclesiis albis tam diu utuntur vestimentis, sicut tempore Paschali, et neque tunc jejunatur, neque flectuntur genua. Pars vero altera, quae est ab octava Epiphaniae usque ad Septuagesimam, complectitur sub tempore peregrinationis, et leguntur duodecim epistolae Pauli, ubi agitur de labore ejus, quem luctando ac pugnando pertulit. Nec vero quantumvis ipso die Nativitatis Domini Isaias legi soleat, credas diem illum pertinere ad tempus revocationis. Fit enim hoc alia consideratione, et ante evangelium in nocturnis et ante epistolam in missa, quod videlicet velut basis columnae supponatur, ut per utrumque Testamentum nativitas Christi perhibeatur.