Text List

On this page

Caput 57

Prev

How to Cite

Next

Caput 57

Caput 57

Quis ordinaverit officia ecclesiastica de quibusdam diebus.

CAPUT LVII. Quis ordinaverit officia ecclesiastica de quibusdam diebus.

Haec autem ecclesiastica officia, ut dictum est, instituit B. Hieronymus rogatu Damasi papae, et quaecunque etiam alia ex Veteri et Novo Testamento leguntur in Ecclesia. Gregorius tamen quosdam cantus apposuit, Gelasius quosdam hymnos, et alii alia. Tempore siquidem Theodosii imperatoris inordinate psallebant, qui rogavit Damasum papam, ut curaret sapienter ordinare officium ecclesiasticum. Quod diligenter ille effecit, ut supra diximus. Sunt autem in praedictis temporibus dies quidam duplices, ut pote si quando simul festa concurrant, in quibus illud observandum est quod in morali philosophia dici solet : « Cede majori, et locum da melioribus. » Hoc est, ut excellentius celebretur officium, ac duntaxat de minori fiat commemoratio ipso die, et suum officium reservetur in crastinum; ut de Petro et Paulo in quibusdam Ecclesiis diebus Dominicis. Nam primo quidem celebratur de Petro, quod princeps fuerit apostolorum ; sequenti vero die de Paulo. Sic de quibusdam aliis in diebus Dominicis, ita ut Dominica debeat quiescere, ac postea in hebdomada peragi. Quemadmodum sane factum videmus in Testamento Veteri. Cum enim Salomon templum dedicasset duodecimo die mensis, quo occurrebat scenopegia, celebravit dedicationem templi septem diebus continuis, et post dedicationem distulit scenopegiam. Sunt propterea in supra dictis temporibus quaedam principales Dominicae, quibus caetera cedunt festa praeter Pascha et Pentecosten, quae praeter resurrectionem et S. Spiritus missionem sunt aliis longe superiores. Atque earum quidem aliquae ut sunt praestantiores et solemniores, ita in iis mutantur officia, cujusmodi sunt Dominica in principio Adventus et Septuagesima, ac illa quae est in octava Paschae. Aliquae vero non sunt ita praestantes, quales duae hae sunt, videlicet quam vulgari nomine appellamus: Laetare, Jerusalem, et Dominica in Ramis palmarum. Nam si contingat dies Annuntiationis in Ramis palmarum, aut ipso die Resurrectionis, de eo penitus tacebitur, ac die sabbato, qui praecedit Dominicam, quam in Ramis palmarum vocatam diximus, universum Annuntiationis fiet mysterium. Ipsum enim sabbatum jus suum majori facile cedit. Ad eumdem sane modum si eveniat ut ipsa Domini passione fit festum dedicationis, certe omni jure ejus mysterium celebratur in hebdomada sequenti, ut in Ascensione, si idem festum fuerit. Necesse enim est ut in aliud tempus differatur.

PrevBack to TopNext