Text List

On this page

Caput 58

Prev

How to Cite

Next

Caput 58

Caput 58

Quomodo officia ecclesiastica fieri debeant, et qui sint eorum libri

CAPUT LVII. Quomodo officia ecclesiastica fieri debeant, et qui sint eorum libri.

Ut igitur ab Adventu incipiamus, atque ita de ecclesiasticis officiis per totius anni circulum tractare pergamus, duo in universum nobis sunt diligenter in iis praecavenda, ne videlicet coacte fiant et indiscrete. Coacta esse non debent, juxta Prophetam qui ait : Voluntarie sacrificabo tibi, etc. (Psal. liii). Sic Obal qui et Berseleel appellatus est, dicitur spontanee aedificasse templum Domino. Quanquam vero sint qui putant duos fuisse Obal et Berseleel, et utrumque spontaneum in tempore indiscrete prohibentur esse, quia immundum est pecus quod ruminat et non findit ungulam. Fissio autem ungulae accipitur pro discretione. Qui ergo spontanea sacrificia facit et discreta, eum diligit Dominus. Hinc statutum est a sanctis majoribus quemadmodum Deo serviremus discrete. Statuerunt enim in unaquaque hora lectionem, verbi gratia, in matutinis et in missa instituerunt epistolas et evangelia, in aliis horis parvas lectiones, quae dicuntur capitula. Sed quoniam in lectione et cantu universum fere versetur officium ecclesiasticum, operae pretium est scire quinque esse libros lectionum in Ecclesia, ac tres cantus, scilicet

Graduarium, Antiphonarium et Trophonarium. Antiphonarius a digniori nomen sumpsit, hoc est ab antiphonis, cum in eodem libro contineantur responsa et versus. Legitur enim in Tripartita historia Ignatium patriarcham Antiochenum audivisse angelos cantantes antiphonas in monte, qui exinde quasdam antiphonas in Ecclesia cantari instituit, et psalmos juxta antiphonas tonizari. Unde etiam antiphonae sunt appellatae, respectu psalmodiae sicut responsum, historiae. Et cum antea confuse et quasi chorea cantarentur psalmi et antiphonae, statutum est a majoribus, ut seorsum chorus sederet, et alternatim caneret, id est ut una pars chori unum psalmi versum caneret, atque alia alium. Incipit ergo antiphonarius hoc modo: Aspiciens a longe. Tametsi vero non sit Gregorianum, hoc est, a Gregorio compositum, sed solummodo ab alio quodam monacho appositum : quamobrem quidem non deberet merito procedere ea quae Gregorius composuit. Usu tamen receptum est ut ab omni Ecclesia diceretur. Nec facile profecto est quae longo usu inoleverint emendare aut mutare. Caetera vero sunt S. Gregorii.

PrevBack to TopNext