On this page
Caput 59
Caput 59
De reliquis libris.
Secundus liber est Graduarius, ita a gradibus appellatus, eo quod diebus festis in gradus ascendi debeat, atque isthic cantari in ambone. Dicitur autem ambonis ab ambio, ambis, eo quod locus ille ambitur gradibus, vel ab ambo, ambae, ambo, quod nimirum duae sint viae isthic, hoc est in pulpito, quod situm est ante eum locum, ubi recitatur evangelium. Oportet itaque sint ibi duo paria graduum, unum a sinistris, quo fiat ascensus; alterum a dextris, quo descensus fiat, juxta illud: Per aliam viam regressi sunt in regionem suam (Matth. ii). Diebus autem profestis canitur in medio chori ante gradus altaris. Ejus libri principium est : Ad te levavi. Tertius liber dicitur Trophonarius, a Graeco nomine τρόπος quod est conversio. Nam a fine regredimur ad principium cantus, unde et trophium zona nominatur, quod ab uno latere vertatur in aliud, circumeundo usque ad umbilicum. Est autem Trophonarius liber, in quo continentur ii cantus, qui cum introitu missae cantari solent, et maxime quidem a monachis, cujusmodi sunt tropi, sequentiae, Kyrie eleison et neumae. Tropi dicuntur, quia prius canitur versus, ac postea eleison, et iterum versus, et eleison deinde. Hic etiam notandum, quod semel diximus neumam feminei generis absque p, accipi pro jubilo; pro Spiritu autem sancto dicitur Graece hoc pneuma, pneumatis, Hebraice Ruath, Latine spiritus. Unde quidem in prosa : Descendet in te sanctum Pneuma. Postremo Trophonarius non habet certum principium, quod ad placitum canatur. Nemo enim tenetur potius hoc vel illud Kyrie eleison in aliquo festo dicere, quam aliud. Contra vero Antiphonarius certum habet initium, nimirum hoc : Aspiciens a longe, quemadmodum graduarii principium est : Ad te levavi. Ab Adventu enim incipit Ecclesia.