On this page
Caput 60
Caput 60
De quinque libris lectionum
Nunc de quinque libris lectionum videamus. Et primus quidem est bibliotheca a βίβλιος quod liber est, et θήκη positio. In eo enim totum continetur utrumque Testamentum. Atque hinc propter excellentiam, tanquam si dignior et major esset, solus omnium librorum materiae nomen retinuit. Fiebant enim omnes libri ex biblio : unde bibliopolae venditores librorum appellantur. Vel rectius ideo liber hic dictus est bibliotheca, quod instar cujusdam bibliothecae multos et varios libros complectatur. Secundus vero liber est passionarius, qui tamen plures sunt. Tertius est legendarius. Quartus Homeliarius. Quintus denique sermologus, sive liber sermonum. Redeamus igitur ad primum, et singulos paulo accuratius examinemus.
Bibliotheca vox est ambigua et homonyma, sive, ut nunc loquuntur, aequivoca. Uno namque nomine et locum ubi libri reponuntur, nempe armarium significat, et volumen aliquod magnum compactum ex omnibus libris Novi et Veteris Testamenti. Sunt autem viginti duo volumina Veteris Testamenti, quae ibi continentur, et octo Novi, scilicet evangelistae quatuor, Epistolae Pauli, Apocalypsis, Epistolae canonicae, et Actus apostolorum. Volumina Veteris Testamenti sunt quinque libri Mosis, videlicet Pentateuchus, qui proprie apud Judaeos dicitur Thoral, id est lex, vel libri legis, super quos jurant illi, ut nos super Evangelia tanquam sanctiora in novo Testamento. Sunt praeterea qui hoc pacto enumerantur, Josue scilicet, Judicum, cujus extrema pericope pars est libri, Ruth, Samuel, Malachim, quae duo volumina unum reputamus, videlicet Regum, quod tamen quatuor habeat partitiones vel distinctiones. Postea in uno volumine sequuntur alii quatuor : Isaias, Jeremias, Ezechiel et David. Sub uno volumine comprehenduntur duodecim prophetae minores propter nimiam brevitatem. Novem quae deinceps sequuntur reputantur hagiographa, ita tamen ut sint authentica, nimirum liber Psalmorum, liber Jobi, tres libri Salomonis, scilicet Parabolae, sive mavis dicere Proverbia, Ecclesiastes et Cantica canticorum, liber Paralipomenon, Judith et Esther. Quatuor tandem enumerant apocrypha, librum videlicet Tobiae, Machabaeorum, Philonis, cujus principium est : Diligite justitiam, et Jesu filii Sirach, qui sic incipit : Omnis sapientia a Domino, etc., appellaturque etiam Ecclesiasticus. Verum hos quatuor quidam non recipiunt, Ecclesia tamen eos approbat, quod argumentum fere habeant librorum Salomonis, etiamsi eorum auctores pro certo ac vere non sciat. Alios duos credimus Esdram composuisse, qui totam bibliothecam Veteris Testamenti restituit, cum a Babyloniis esset combusta. Nos itaque bibliothecam nostram, scilicet Vetus et Novum Testamentum diversis temporibus legimus juxta varias historias singulis mensibus, ut sic tandem cum totius anni circulo universa absolvatur. Unde equidem non ignoro, quin illud in Adventu Domini primo sit assignandum et declarandum, sed facilius et dilucidius apparebit, si ab alio tempore incipiat assignatio.