Caput 61
Caput 61
Quid legi debeat in Septuagesima.
In Septuagesima ergo legimus totum Pentateuchum, quoad dies isti sint, videlicet quindecim ánte Pascha. Atque ita quatuor omnino cantantur historiz, nimirum ex libris Geneseos, et quartus de Exodo. Primus liber Mosis est Genesis, in quo agitur de origine mundi ; secundus Exodus, in quo de exitu agitur populi Israelitici ex 4Egypto; tertius Leviticus; Quartus est Numeri; quintus Deuteronomius, hoc est lex altera, cujus velut quamdam tradit anacephaleosin, sive recapitulationem. Per illos autem dies quindecim usque ad Pascha legitur Jeremias et liber Baruch notarii ejus, ut quidam testantur, sub eodem volumine. Et quidem Jeremiae Threni, sive Lamentationes, recitantur per triduum illud ante Pascha , quod appellamus Tenebras. Dicuntur autem 7 breni, eo quod tripliciter exponantur a Paschasio, scilicet bistorice, allegorice et tropologice. Vel a monte Threnaro , ubi primo auditae sunt animarum lamentationes. Vel ideo etiam Threni appellati sunt quod in iis post tertium quemque versum littera sit alphabeti. Scriptum enim est opus illud quadruplici alphabeto, hoc est im eo quater ipsum alphabetum de integro repetitur. Vel denique , quod verius esse puto, hae lectiones propterea dictae sunt Threni, quod lamentationes contineant. Apud Graecos namque6pivo; planctus est. Sic itaque historia, quae quindecim iliis diebus narratur, sumpta est partim ex libro Jeremiae, partim ex passione Domini in Evangclio. Nunc transeamus ad octavan Pentecostes, ut ordincm Veteris Testamenti simili ratione persequamur.
On this page