On this page
Caput 62
Caput 62
Quid legi debeat ab octava Pentecostes usque ad Natale Domini.
Tunc ergo usque ad Kalendas Augusti legitur Samuel, Malachim, id est Liber Regum et Paralipomenon cum historia : Deus omnium. Solet tamen in octava Pentecostes cantari et legi de Trinitate, quantumvis Alexander papa interrogatus an etiam fieri debeat, dixerit se nescire diem peculiarem de Trinitate, nec de unitate. Sed officium ejus praecipue propter haereticos institutum fuisse credimus. Quare hic usque ad Kalendas Augusti meminerimus, quod paulo ante cavendum esse praecepimus. Si enim festum erit die Dominica, secure mutabimus historiam. Similiter si secunda feria, si tertia, si quarta Kalendae fuerint mensis Augusti, praecedenti Dominica historiam libere mutabimus. Si vero quinta, sexta aut septima, idem facere poterimus Dominica sequenti. Atque hanc tanquam generalem habemus regulam. Quod si denique mensis Kalendae fuerint die profesto, illa Dominica mutabimus historiam, quae Kalendis sit proximior, sive ea praecedat, sive subsequatur. A Kalendis igitur Augusti usque ad Septembrem leguntur tres libri Salomonis et duo Sapientiae, qui sunt apocryphi, ut ita media pars Cantici canticorum reservetur usque ad Nativitatem B. Mariae in Septembri, atque altera legatur in ejusdem Assumptione. Nam sermones qui ibi sunt, ut: Cogitis me, o Paula et Eustochium, et: Approbatae consuetudinis est, etc., potius in triclinio, seu refectorio legi debent. Tunc cantatur historia: In principio Deus (Gen. i), antequam terra, etc., quod ad creationem pertinet. Nam istud aliud in principio, quod est in Sexagesima spectat ad creationem. Proinde a Kalendis Septembris legitur Jobus per quindecim dies, et per quindecim alios dies Tobias, Esdras, Judith et Esther cum historia, Peto, Domine. In Octobri legitur liber Machabaeorum cum historia: O Adonai, Domine Deus, et: Adaperiat Dominus. In Novembri Ezechiel, Daniel, duodecim prophetae, cum historia, Vidi Dominum. Denique in Decembri Isaias totus usque ad Natalem Domini, nisi quod transire debeat idem lector id quod ipso Natali legitur, ut : Populus gentium, Consolamini, Consurge, et quod recitatur in Epiphania, ut : Surge, illuminare, Jerusalem. Haec namque pertinent ad Christum jam natum ; caetera vero quae in Adventu leguntur, ad Christum nasciturum. Atque hinc est quod illa oporteat praetermitti usque ad Natale, quoniam tunc nova audiri debent. In jejuniis tamen Quatuor Temporum, quae sunt in Adventu, et in vigilia Nativitatis Domini nihil Isaiae legitur, quoniam proprias habent lectiones, et propria officia. Unde et alia jejunia ab his tanquam magis solemnibus officia petere soleant.
Quare autem haec habent et non illa, ratio est quod olim pontifex Romanus hisce jejuniis ordines conferre consuevit. Sed si festum Thomae evenerit in ipsis jejuniis, dicet Ecclesia lectiones de sancto et non de jejunio. Ita enim usus inolevit. Hoc ipsum tamen Romana Ecclesia non observat, ut quae sex recitet lectiones de jejunio, et tres ultimas de homilia Evangelii ipsius festi. In Adventu aliquando tres sunt historiae, aliquando quatuor si ipse fuerit quatuor hebdomadarum, quod raro fit. Et tantum quidem habemus de Veteri Testamento, modo videamus de Novo. Ab octava Paschae usque ad Pentecosten legitur Joannis Apocalypsis tribus septimanis, et Epistolae canonicae duabus sequentibus usque ad Ascensionem, quae numero sunt septem. Prima est Jacobi Alphaei, tres sequentes Joannis evangelistae, quinta et sexta Petri principis apostolorum, septima denique Thadaei, qui et Judas appellatus est, frater Simonis. Ab Ascensione Domini usque ad Pentecosten leguntur Actus apostolorum : Primum quidem, etc. Historia est, Dignus est, Domine, ad omnia praemissa. Ab octava Epiphaniae, usque ad Septuagesimam leguntur quatuordecim Epistolae Pauli, tam quae sunt missae ad personas quatuor, quam quae ad decem Ecclesias, ut ad Titum, Corinthios. De Evangeliis et Psalmis dicetur suo loco. Ad hunc ergo modum de utroque Testamento dispositum ab Ecclesia habemus. Notandum interim obiter hic est, quatuor modis finiri lectiones, videlicet per: Tu autem, Domine; Haec dicit Dominus: Convertimini ad me et salvi eritis; et in Threnis Jeremiae per Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum ; atque ultimo in lectionibus mortuorum, per Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Cujus tamen rei usus in Ecclesia admodum rarus est. Sed nos dicimus non quid fiat, sed quid fieri debeat. Caeterum homiliarius, quem quartum librum esse diximus, legitur in natali et in festis eorum, qui propria habent evangelia, ut in festo B. Thomae, in Paschate, Pentecoste cum suis feriis, ac tandem etiam recitatur diebus Dominicis. Octo vero dies Paschae computantur cum Septuagesima, quod illa septima sit septimana a Quadragesima, per quam idem designatur, quod per Septuagesimam in cujus septima decade filii Israel acceperunt redeundi licentiam, et jam quasi liberi erant, ideoque diebus illis cantica laetitiae inclamantur. In sabbato autem in Albis, geminatur Alleluia, quoniam finitur Septuagesima. Quo quidem significatur absoluto praesentis hujus vitae cursu nos duplicem accepturos stolam, cum ad nostram illam Jerosolymam pervenerimus. Vocatur autem Sabbatum istud in Albis, quod in paschali Sabbato baptizati tunc albas vestes deponebant, quas octavo die sumpserant. Proinde vero libri passionarii leguntur in ipsis diebus martyrum. Sed horum aliqui, teste Gelasio, apocryphi sunt, ut de B. Gregorio, de Quirico et Julita martyribus, ac qui omnino ejusmodi sunt, ut eos composuisse ferantur haeretici, ob quorum infamiam ab Ecclesia interdicuntur. Quod autem sint canonizati, suo loco dicetur. Nec quidem omnes homiliae sunt approbatae, ut quaedam sunt Origenis, qui ad haeresin declinavit. Quaedam tamen ejus leguntur ab Hieronymo castigatae, sed in iis subticetur nomen auctoris propter infamiam haeresis. Quemadmodum etiam Salomonis nomen in lectionibus supprimitur ob notam idololatriae, et Moysis propter haesitationem, quam habuit ad Aquas Contradictionis, quia Dominum exacerbavit. Non enim dicitur: Lectio libri Genesis Mosis legislatoris, sicut dicimus: Lectio libri Apocalypsis Joannis apostoli. Nonnulli tamen hoc pacto in principio homiliarum dicendum esse existimant : Homilia Origenis ab Hieronymo castigata. Atque in sequentibus quasi hoc modo : Homilia ejusdem. Sunt autem fere hi qui Homilias posteris reliquerunt : Augustinus, Gregorius, Beda et Origenes.
Breviter ergo passiones legi debent in festis martyrum; legendae in festis qui propria habent evangelia, ut in B. Thomae, tres ultimae lectiones ex homiliis sint oportet, atque aliae ex passionibus. At vero legendarius appellatur liber, qui vitas et obitus tradit confessorum, cujusmodi sunt Hilarii, Martini et aliorum quos sacrosancta Ecclesia confirmavit, ita ut in eorum festis istiusmodi liber necessario legatur, ultimo tandem liber sermonum, qui et serommologus nominatur, legi convenit ab Natali usque ad octavam Epiphaniae, quos Leo papa et complures alii composuerunt. Sed idem liber legitur in Purificatione B. Mariae Virginis, et praeter festa alia, etiam ipso die Omnium Sanctorum. Proinde praecipuas homilias composuerunt Gregorius et Beda, qui tamen nullas, praeterquam eas, quas ante Augustinus ediderat, composuit. Namque ille hoc unum de suo addidit, quod eas suis verbis quodammodo vestivit, usque adeo, ut cum in Augustino verba duntaxat essent disputationis, in Beda sint verba sermonis et lectionis.