On this page
Caput 63
Caput 63
De libris cantuum.
Nunc redeamus ad libros cantuum, idque juxta dies adventuum. Primum itaque responsum sequitur tres versus, quod si per universum annum vagemur, non amplius fieri liquido comperiemus. Fit enim illud propter tria tempora antiquorum Patrum adventum Christi exspectantium. Ac primum quidem tempus fuit ab Adamo usque ad Noe, nempe ad diluvium, secundum vero usque ad Moysen, et tertium usque ad Christum. Et quod terna fiat in eodem responso repetitio, prima videlicet ab altiori, secunda a minus remoto, et tertia rursum a minus remoto et minori, causam habet hujusmodi: Eo namque modo ostendimus Patres primi temporis remotius ab adventu Christi abfuisse, quam partes secundi vel tertii, atque iterum longius fuisse partes secundi quam tertii. Sic quoque tria sunt tempora patrum novitiorum secundum Christi adventum exspectantium. Nam horum primum fuit Ecclesiae primitivae de Judaeis ad fidem conversis, et secundum modo praesto est, simul atque gentium sive ethnicorum facta est introductio. Sed tertium erit, cum omnis Israel salvabitur. Magis ergo remoti sunt, aut potius fuerunt primi quam ultimi, ut hoc pacto ad utrumque adventum allegoria haec accommodari possit. Gloria Patri tribus versibus tandem subjungitur, quod omne nostrum desiderium et servitium ad trinum Dominum sit referendum. Non enim isthic fit repetitio alicujus partis, sed totius responsorii, quoniam post hoc hanc praesentem vitam omnia tempora consummabuntur. Tunc Deus erit omnia in omnibus (I Cor. xv), hoc est consummatio omnium et sufficientia. Verum enimvero de qualitate officii videamus, deque temporis reverentia, continentia et abstinentia. Ad qualitatem pertinet quid tenendum sit vel omittendum. Et quidem quid tenendum seu observandum sit jam aliqua ex parte docuimus, addimusque sub finem Adventuum cani debere septem antiphonas secundi toni, et unamquamque juxta ordinem suo die usque ad Natale. Quae quidem omnes vel ob id secundi toni sunt, quod geminam nobis significent dilectionem, Dei videlicet et proximi, vel etiam propter duas naturas in Christo. Sunt autem septem, propter Spiritum septiformem, quo illuminati erant ii qui Christum exspectabant. Sciendum tamen est his septem antiphonis quae sunt de Sacramento, additas esse duas alias, unam videlicet de beato Thoma, aliam vero de B. Maria Virgine.