Text List

On this page

Caput 64

Prev

How to Cite

Next

Caput 64

Caput 64

Nunc omittenda sunt in Adventu.

CAPUT LXIIII Nunc omittenda sunt in Adventu.

Omittenda sunt in Adventu, ut in Septuagesima, quaedam cantica laetitiae, quemadmodum Te Deum laudamus, Gloria in excelsis, Ite, missa est. Verum enimvero cum tempus istud partim sit laetitiae, non subticetur Alleluia, sicut in Septuagesima, quod tempus totum moeroris est. Quare considerare poterimus tria ista sese mutuo sequi quidem, sed non semper. Quaedam enim Ecclesiae in cathedra B. Petri, etiamsi sit in Quadragesima festum istud, dicunt Te Deum laudamus, caeteris vero laudibus tacitis, quia hoc cantico solemus uti ad inthronizandos aliquos in suas sedes. Nam et eodem die Petrus in cathedra Antiochena fuit constitutus. Rursus Gloria in excelsis, et Ite, missa est dicitur ipso die solemni Coenae si episcopus praesens sit, et celebret officium de tribus Oleis, sed Te Deum laudamus non dicitur, quoniam surgitur ad Tenebras. Ob quam etiam causam subticetur in psalmis et in responsoriis hisce diebus Gloria Patri, quia tunc multum dehonestata est Trinitas, maximeque illo triduo. Item in prima missa Natalis Domini canitur Gloria in excelsis, nec tamen dicimus, Ite, missa est, donec et tertia missa sit absoluta. Alioquin enim recederet populus, et non audiret matutinas. Unde nonnulli sacerdotes reservant collectam sive orationem finalem primae missae donec cantentur matutinae, ac postea dicunt et concludunt missam cum Benedicamus Domino. Deinde vero incipitur missa secunda, et pari modo finitur, vel per Ecce completa sunt, in quibusdam Ecclesiis, ne populo licentia abeundi detur, sciatque se adhuc debere tertiam audire missam, sub cujus finem exprimitur. Ite, missa est, quae laus pertinet ad Resurrectionem, sicut Gloria in excelsis ad Nativitatem. Atque haec quidem est ratio, quamobrem utrumque in Adventu subticeatur, quod tunc utrumque avide exspectetur, sed Te Deum laudamus ideo tacetur, ut cum majori ardore resumatur ipso die festo, vel, quia nondum praesens est quem exspectamus, cum ad praesentes hoc cantico uti soleamus. Sic et pro Dominus regnavit (Psal. xcvi), dicitur Miserere mei, Deus (Psal. li), et cantica illa, quae sunt Annae, Moysis, Habacuc, atque alia quae isthic sunt, ut : Ego dixi (Isa. xxxviii); et : Audite, caeli (Deut. xxxii), quae per singulas hebdomadas dicuntur. Horae vero B. Virginis idcirco subticentur, quod totum illius temporis officium ad ejus laudem sit. Hinc etiam animadvertendum est quod in festis novem lectionum, si quae sunt, in Adventu, ad tertiam debeat celebrari missa solemnis, cum Gloria in excelsis, et, Ite, missa est. Unde etiam in plerisque ecclesiis nigras cappas deponunt ad missam illam tanquam in paschali tempore, nec genua tunc flecti debent. Missa vero absoluta cappae resumuntur, et sexta ac nona cantata, auspicatur missa de jejunio atque tum diaconus pronuntiare debet ad hujusmodi missam, et in omni tempore jejuniorum, Flectamus genua, exceptis feriis iis quae Pentecosten proxime sequuntur, in quibus propter reverentiam festi cantica laetitiae non subticentur, scilicet Alleluia, Te Deum laudamus, atque Ite, missa est. Proinde vero neque hic ullius sancti commemoratio fieri oportet, sive Christi Adventum praecesserit (cum ejus temporis omnes ad inferos descenderint, unde et pro eis non solemnizat Ecclesia), sive secutus fuerit Christi Adventum cum eorum singulis diebus hic commemoratio fieri debeat. Ecce Dominus veniet, etc. (Isa. lxvi), antiphona est, quae canitur post Benedicamus Domino, et sequitur oratio hujusmodi : Conscientias nostras, quaesumus, Domine, visitando purifica, ut veniens Dominus noster Jesus Christus, cum omnibus sanctis paratam sibi in nobis inveniat mansionem, qui tecum, etc. In antiphona ponitur, omnes sancti ejus cum eo, et in oratione, cum omnibus sanctis, ita ut hinc necessarium non sit fieri speciatim aliquorum sanctorum commemorationem. Sed oportet intelligamus hanc orationem pertinere ad secundum adventum, qui efficitur in mente hominis, cum videlicet legitur : Ut veniens Dominus Jesus Christus paratam sibi in nobis mansionem inveniat. Verum tunc addi non debet cum omnibus sanctis. Nam si illud adjiciatur, jam ad tertium adventum videbitur pertinere. Est enim adventus Christi triplex : in carne, in mente, qui singulis diebus in humanis animis contingit per Spiritum sanctum, et tertius in majestate, qui adventus erit in die judicii. De secundo adventu, qui fit in humana mente, inquit Salomon : Domine, mitte sapientiam tuam, ut mecum sit, et mecum laboret (Sap. ix). Est rursus et alia ratio, quae ejusmodi est, ut duos nobis significet adventus, nimirum : Excita, Domine, potentiam tuam, et veni, ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis, etc. Ad primum adventum pertinet, cum dicitur : Te protegente mereamur eripi; ad secundum vero, cum legimus : Te liberante salvari.

PrevBack to TopNext