Text List

On this page

Caput 65

Prev

How to Cite

Next

Caput 65

Caput 65

De temporibus quibus non debent nuptiae celebrari.

CAPUT LXXV. De temporibus quibus non debent nuptiae celebrari.

In Adventu non debent celebrari nuptiae, sicut nec in Septuagesima, quod hujusmodi tempora orationi potissimum sint deputata, ac tunc potius ab uxorio lecto quilibet debeat abstinere, quam eidem adjungi. Pari modo faciendum est in sacris solemnitatibus, cum earumdem feriis, sicut in Pascha et Pentecoste. Et certe quidem diebus quoque Dominicis, ac in festis apostolorum praecipue continendum est. Solemnitates namque institutae sunt, ut liberius vacari possit orationi. Verum enimvero rustici contra libentius illis diebus conveniunt, ut vacent potationi. Sed in omnibus his cautum oportet esse sacerdotem. Saepenumero enim accidit ut mutum pecus doceat animal divinum, hoc est laicus clericum. Ac generatim quidem observandum est quod quocunque tempore abstinetur a nuptiis, abstinendum sit ab amplexu conjugis, si nisi quando ob fragilitatem incontinentiae poscat debitum ab uxore, vel illa a viro. Illud enim exigenti persolvendum est, quia vir, ut inquit Apostolus, non habet potestatem suae carnis, sed mulier (I Cor. vii), et contra. Secundum has ergo rationes, non debent nuptiae celebrari, etiam tribus illis septimanis, quae festum S. Joannis Baptistae praecedunt. Verum hoc in quibusdam Ecclesiis jam pridem in dissuetudinem abiit. Fuit tamen ratio, quare Ecclesia constituerat jejunandam esse Quadragesimam ante festum S. Joannis, sicut ante Natale. Sed propter fragilitatem humanam, duae illae Quadragesimae redactae sunt in unam, atque illa tunc bipartita fuit in tres septimanas praecedentes Natalem, et tres praecedentes festum S. Joannis. Quoniam igitur tempora haec orationi sint maxime dedicata, quam ideo instituimus, ut ad coelos perveniamus, quod tamen efficere non possumus sine duobus aliis, scilicet jejunio et eleemosyna, quae ad coelos hominem facile deferunt, ideo ordinatum est jejunium, ut quod nobis remanserit propter jejunium pauperibus erogetur, ideoque et sponsus debet abstinere a lecto uxoris, ut liberius ac commodius vacet orationi. Atque ita non fiunt nuptiae a prima Dominica Adventus, usque ad Epiphaniam, nec etiam fierent nisi ad octavam usque Epiphaniae, nisi Dominus nuptias, tum sui praesentia, tum miraculo decorasset. Praeterea in Adventu sciendum est quemlibet versum dici posse, si sit de Adventu, ut : Egredietur Dominus de loco sancto suo in majestate sua, et veniet ad judicandum (Isa. xxvi). Et : Veni, Domine, ad liberandum nos (Isa. xxxvi), quod potest dici de quolibet adventu. Adventus enim qui fuit in carne liberavit animas nostras a servitute diaboli; adventus vero in mente liberat animas a peccato; adventus denique in majestate, liberat corpora. Postremo obiter notandum est festum B. Luciae hic adjunctum habere Italice charthar : quia tunc maxime carnes solent deponi, quemadmodum secunda Dominica Septuagesimae dicitur vulgo carnisprivium.

PrevBack to TopNext