Text List

On this page

Caput 66

Prev

How to Cite

Next

Caput 66

Caput 66

De festis et jejuniis Adventus.

CAPUT LXVI. De festis et jejuniis Adventus.

Deinceps modo videamus de iis quae accidunt Adventui, ut de ejus festis et jejuniis. Et in primis quidem hic cognoscamus, si festum S. Andreae contigerit prima Dominica, id persequendum esse II feria. Idem observari volumus, de quolibet festo tam apostolorum quam martyrum, si contingant Dominicis privilegiatis, quos paulo post commemorabimus. Sic quoque si festum ejusmodi ipso Dominico contigerit, quod vigiliam habeat, ejus secunda feria celebrabitur officium eritque jejunium in Sabbato, si videlicet inofficiata sit vigilia, id est, si proprium habeat officium. Item si qualibet alia Dominica ex privilegiatis, festum apostoli, vel praecipue alicujus martyris, vel alterius sancti, qui proprium habeat officium evenerit, restat videre an septimana sequens sit inofficiata, hoc est, an proprium singuli ejus septimanae dies habeant officium. Quod si non habeant, illius Dominicae officio supersedebimus, atque ejus loco festum hospitis, id est sancti advenientis ad Dominicam celebrabimus; si vero habeat, manente officio Dominicae festum transferetur ad secundam feriam, atque hoc pacto dies Dominica interdum cedit festo, interdum vero non. Et quidem quare? Quoniam ibi officium renovatur. Proinde jejunia Quatuor Temporum, in tertia septimana adventuum oportet celebrari. Adventus autem debent viginti et unum diem, id est tres septimanas integras habere, praeter vigiliam Natalis Domini. Cum ergo adventus semper incipiant a die Dominica, si etiam simili die videlicet, Dominica Natalis Domini contigerit, necessarium est, ut adventus protrahantur quatuor hebdomadis. Alioqui vigiliae Natalis Domini, et jejunia Quatuor Temporum concurrerent quorum utrumque peculiare habet officium, et ad diversa pertinent tempora. Nam vigilia spectat ad tempus gaudii, cum non sit de adventu, sed de Nativitate, quare ad eumdem modum non haberet adventus viginti et unum dies, excepta, ut dicimus, vigilia. Si autem contigerit Natalis Domini in II feria, vel deinceps usque ad Dominicam, tunc praeter dies viginti et unum, facile habebimus diem, quo faciamus vigiliam, quia ipso die Dominico, qui proprium officium non habet, celebrabitur vigilia et alleluia canetur propter Dominicam. Sed jejunabitur Sabbato praecedenti, tam pro jejunio Quatuor Temporum quam pro vigilia Natalis Domini. Quantum vero attinet generaliter ad jejunia, cognoscendum est cum jejunia vernalia primo instituta sint in prima septimana veris, aestivalia in secunda Junii, autumnalia in tertia Septembris, hiemalia in quarta Decembris : id omne propter multas confusiones, quae inde nascebantur, abrogatum esse et regulariter definitum quo tempore eorum quodque fieri debeat. Et de hiemalibus quidem dictum est, quod semper in tertia septimana Adventus fiant. Sed de aliis regulariter sciendum est quod in prima septimana Quadragesimae semper incipiant vernalia, in septimana Pentecostes semper aestivalia, autumnalia veterem servent institutionem, cum semper in tertia septimana Septembris fiant. Cavendum interim diligenter est ne in computatione illarum septimanarum fallamur. Nam si Kalendae illius mensis, hoc est ipse mensis incipiat prima feria, vel secunda vel tertia, vel etiam quarta, tum illa ejus mensis septimana computabitur, et in ea quae est ab illa tertia, fient jejunia. Si vero mensis inceperit quinta, vel sexta, vel septima feria, tres illas septimanas numerare ordiemur a sequenti Dominica, et eodem modo in tertia fient jejunia. Atque ita sane dies praecedentes quoad computationem septimanarum plane erunt inutiles. Sic igitur hujusmodi habemus regulam, ut ab illa Dominica, quae propinquior fuerit Kalendis Septembris, id est pridie mensis semper numeranda sit prima septimana, sive subsequatur, sive praecesserit.

PrevBack to TopNext