On this page
Caput 67
Caput 67
De anniversariis mortuorum, et vigiliis sanctorum
De anniversariis vero mortuorum dicemus, quod si contigerit Dominica die, vel alia quamvis celebri solemnitate, non debeant mutari, et in sequentem diem differri, quemadmodum de festis sanctorum diximus, sed potius fiant die praecedenti, ut citius succurratur eorum poenis, quas igne purgatorio sufferunt. Ut enim sancti non indigent nostro auxilio et beneficio, ita caeteris defunctis omnino est necessarium. Omni tempore potest celebrari missa pro defunctis praesente cadavere, nisi Parasceve. Tunc enim non debet corpus Christi immolari, nec missa cantari, sed die crastino, id est Sabbato poterit missa pro eo cani, et corpus sepeliri. Pari modo etiam faciendum est ipso die Paschae. Si enim quis tunc moriatur, postero die missa est celebranda, servato corpore tantisper super terram. Nam fieri non debet ut sepeliatur absque missa. Porro autem de vigiliis sanctorum generaliter dicimus, quod si propriam habeant collectam in missa, eam debere dici ad vesperas. Et si Dominica sit in vigilia, dicemus vesperas de Dominica, et post alias de sancto, vel cum Magnificat legimus duntaxat collectam, ut Moguntina facit Ecclesia, et monachi; vel cum sola antiphona dicemus orationem sive collectam de festo, si propriam et peculiarem non habeat vigiliam, cui ad postremum subjungemus : Benedicamus Domino.