On this page
Caput 68
Caput 68
De vigilia Natalis Domini.
Sequitur vigilia Natalis Domini, quae propriam habet missam, et propriam in ea collectam, quae item in vesperis dici debet, quod item observatur in aliis vigiliis. Sin contra fuerit, hoc est, si vigilia peculiare officium non habuerit, collecta in vesperis de sequenti festo dici oportet. Cantantur ergo in vigilia Natalis Domini hi Psalmi: Laudate, pueri, Dominum (Psal. cxii), Laudate Dominum, omnes gentes (Psal. cxvi), Lauda, anima mea, Dominum (Psal. cxlv), Laudate Dominum, quoniam bonus (Psal. cxlvi), Lauda, Jerusalem, Dominum (Psal. cxlvii), sed in completorio cani debet hymnus Veni, Redemptor gentium.