Text List

Caput 69

Caput 69

De Nativitate Domini.

CAPUT LXIX De Nativitate Domini.

Nunc de ipso die Nativitatis agamus, quo ante primos nocturnos tres pannos super altare poni consuctum est, ad declarationem trium temporum singulisque nocturnis unum auferri. Et primus quidem niger erat, pro tempore ante legem ; secundus subcandidus, pro tempore revelationis; et tertius ruber, pro tempore gratia : propter dilectum sponsum candidum et rubicundum. Poteris alibi facile invenire quemadmodum veteres interpolate cet diversis vicibus ad nocturnos surgere solebant, vidclicet iu conticinio, nocte media, et in antelucano. Post tertium nocturnum incenduntur lumina eccle5ize, et recitato Evangelio, Liber generationis (Matth. 1), cantatur Te Deum lauaamus, ad consignandam congratulationem, quae facta fuit ob inventam drachmam quam mulier perdiderat, in cujus inveniendae gratiam ea lucernam incendit totamque domum evertit, hoc est, Ecclesia triumphans ex inferno per Christum'omnino extrabitur. Quatuor autem illo die leguntur Evangelia, unum Matthai, alterum et tertium Lucae, quartum Joannis, ut de Nativitate Christi quatuor testes perhibeant testimonium. Quanquam sane duo, vel ad summum tres sufficere possunt, cum in ore duurum vel trium testium stet omne verbum (Deut. xvi). Quamobrem vero Isaias legatur in primo nocturno, supra a nobis ostensum est. Verum diligenter hic animadvertere debemus, trium praecipue Scripturas hoc tempore in Ecclesia frequentari magis, quam aliorum. In primis nimirum Davidis prophetae qui fuit homicida, proditor et adulter ; deinde Matthaei apostoli, qui et publicanus dictus est, et hoc ipso nomine infamis , postremo Pauli apostoli, qui persecutus est Ecclesiam. Quod quidem non abs re ita institutum fuit, ne videlicet desperent alii, quantumlibet peccatores, propter facta praecedentia, eleemosynas vel orationes Deo displicere, quin si poeniteant, certo sciant se veniatn facile consequi posse, quantumvis gravi noxa perplexi sint. Post Te Deum laudamus, dici oportet a sacerdote jam e vestiario egresso, Confiteor, atque inchoari prima missa, ubi de aeterna Christi generatione obscura et ignota agitur. Quo quidem fit ut illa etiam nocte cani debeat. Absoluta vero illa dicuntur laudes, et finiuntur eadem oratione cum missa, ut banc atque illas idem plane officium innuere exprimamus. Apparente aurora, statim incipitur secunda missa, in qua agitur de completione sive impletione promissorum de Christo nascituro. Unde profecto sic illam auspicamur : Lua fulgebit, cum illucente die, ac matutino apparente inchoetur. Át dixerit hic semidoctus aliquis grammaticus : Ergo deberet ibi esse lux fulgens ; quod verum non est, quia tunc rubet. Sed intelligendum est, ut diximus, dc impletione promissorum, quasi dicamus tum, lux fulgebit , cum Christus advenerit, qui vera et aeterna lux est, cumque omnia quae de ejus adventu jam multo tempore dicta sunt, complebuntur. Proiude haec missa, ut et ante dictum est, finitur hoc modo: Ecce completa sunt, etc. Prima ergo pertinet ad generationem ex Patre sine matre, videlicet aeternam.; secunda ad eam quae,fuit ex matre sine patre, ut temporalcm ; tertia autem quasi compacta et conjuncta est, tradit cnim utramque. Nam quod in ejus exordio dicitur : Puer natus est nobis (Isa.1x), ad temporalcm spectat generationem; ad aeternam vero Evangelium Joannis : In principio erat Verbum (Joan. 1). Pars tamen illius Evangelii, postrema nimirum : Verbum caro factum est, etc., ad temporalem nativitatem refcrenda est. Dicitur autem hujusmodi duplex nativitas, ut nos haud obscure intelligamus nativitatem Christi ter restrem nobis procul dubio contulisse nativitatem coelestem. Unde illud est quod in festo B. Stephani dicitur : Heri natus est Christus in terris, ut hodie Stephanus nasceretur in calis. Denique neumae quae Éiunt in missa, gaudium repraesentant, quae potius per e, ut hRyrie, vel per a, ut alleluia fieri solent, quam per alias vocales. ut per has significemus gaudium spirituale quod restitutum est nobis in partu Virginis, cum facta est immutatio hujus vocabuli Eva, salutante angelo et dicente : Ave, Maria(Luc. 1). Fjus enim nominis , scilicet Evae significatio manserat usque ad salutationem angeli. Hanc autem siguificationem, nempe luctus Adae et Evae, nascentes exprimunt pueri, si nimirum puella nascatur profert, ut vulgus quidem existimat e, cum mascvlus a. lie igitur neuma repraesentant dolorem, quem nobis contulit transgressio Adami et Evae. Sed gaudium plane restitutum est in B. Virgine cui non Gictum est Eva. sed Avc.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 69