On this page
Caput 75
Caput 75
De festis sanctorum.
Nunc ergo ad festa proxime sequentia breviter transcurramus. Ac de B. Agnete quidem, cujus Vitam composuisse dicitur Ambrosius, hoc solum scire sufficiat quod octavas non habet institutionis. Caetero quin octavas habet alterius significationis causa. Ejus autem solemnitas celebrari coepta est propter quoddam miraculum, quod octavo die suis contigit parentibus, ad ejus tumulum lamentantibus. In festo B. Pauli cantantur quidam versus cum antiphonis, quemadmodum etiam fit in festo B. Laurentii et B. Stephani. Paulus enim plus omnibus laboravit in concionando et praedicando. Laurentius gravius caeteris passus est, et Stephanus pro fide Christi primus martyr exstitit. Idem etiam fieri oportet de B. Maria, quod privilegiata sit in virginitate, quia Virgo virginum et fuit et dicta est.