On this page
Caput 76
Caput 76
De Dominica post octavas Epiphaniae.
Dominica post octavas Epiphaniae canitur: Omnis terra adoret te (Psal. lxv). Quare autem hoc fiat, rationem tradunt hujusmodi : Cum enim Augustus universo orbi imperaret ad gloriam Romani imperii, hujusmodi edictum proposuit et promulgavit ut quolibet anno e singulis mundi civitatibus Romam aliquis veniret, tantum terrae secum afferens quantum complexu pugni comprehendere posset. Quod quidem ideo factum est, ut per hoc certo atque evidenter constaret omnes subjectos esse Romano imperio. Sed postea cum ex illa terra factus esset quasi monticulus quidam, in hoc a Romanis ad fidem conversis, Ecclesia in honorem Dei fundata est illa Dominica. Ad cujus dedicationem Christiani ex diversis regionibus convenerunt. Quia ergo ex omni terra factus est monticulus ille in quo hujusmodi Ecclesia sit collata, ideo in dedicationibus illius diei cantatur officium, Omnis terra adoret te, etc.