Distinctio 14
Liber I, Distinctio 14 [Penn Transcription]
Utrum aliqua processio spiritus sancti sit temporalis
Quaeritur utrum aliqua processio spiritus sancti sit temporalis Responsio sic secundum augustinus et bedam in littera quia quamvis spiritus sancti processio qui procedit ut amor sit aeterna inquantum scilicet procedit in aliquam tamquam in obiectum tantum quia hoc respectu personarum animarum quae aeternae sunt tantum etiam temporalis est inquantum procedit in aliquid etiam tamquam in subiectum sulorptibile quia illud subiectum non est nec temporale extra qua tamen processione causatur in creatura novus res realis in spiritu autem sancto secundum rationem
Quid sit temporalis processio Spiritus Sancti
Quid sit temporalis processio spiritus sancti Responsio secundum magister in littera processio temporalis est qnt qua spiritus sanctus a patre et filio ad sanctificandum creaturam procedit hic sumuntur ex verbo augustinus in littera et causa geritur hi tres a quo a ad quod et effectus scilicet sanctificatio
Utrum etiam filio conveniat processio temporalis
Utrum etiam filio conveniat processio temporalis Respondeo sic conveniat loquendo scilicet inquantum processio tantum inportat importat tantum ad principium a quo sed stricte et proprie tantum conveniat spiritui sancto quia sic dicit idem ad principium a quo et ad termini quem nullo filius ab aeterno procedit ut tendens in alterum sicut spiritui sancto quod tamen includit processio temporalis etiam aeternam includit
Qualiter distinguatur a processione aeterna
Qualiter distinguatur a processione aeterna Responsio processio minor modis geminatur scilicet aut geminatione eorum acribus procedit ut filii dei a patre et a matre geminatione modorum procedendi ut notitiae et amoris a mente geminatione procedentium ut geminorum ab eodem patre et matre geminatione terminorum ut actus dilectionis quo quis diligit deum et proximum propter deum et hic non oportet differre essentialiter exemplum de actu lucidandi illuminandi liquefaciendi et hic ultimo modo geminatur processio spiritu sancti scilicet aeterna qua procedit a patre in filium et econverso et temporalis qua in creaturam ab utroque in qua tamen non etiam sicut accidens in subiecto nisi secundum dona sua sed secundum se in ea ut motor in moto
Utrum Spiritus Santus personaliter detur
utrum spiritus sanctus personaliter detur Respondeo sic secundum augustinus et ambrosiorum in littera quia cum aliquo modo fatemur deo etiam in hac vita licet inperfectione imperfectione secundum augustinus Supra distinctio 1 quaestio 1 4 ad hanc autem requiritur praesentia triplicibilis ut fruibile est spiritus sanctus scilicet et domum eius scilicet amore qui nos disponit et quo inhaereamus ei
Quid detur per prius scilicet ipse vel dona eius
Utrum cum spiritu sancto semper detur dona gratiae gratum facientis
On this page
Utrum aliqua processio spiritus sancti sit temporalis
Quid sit temporalis processio Spiritus Sancti
Utrum etiam filio conveniat processio temporalis
Qualiter distinguatur a processione aeterna
Utrum Spiritus Santus personaliter detur
Quid detur per prius scilicet ipse vel dona eius
Utrum cum spiritu sancto semper detur dona gratiae gratum facientis