Text List

Distinctio 21

Liber I, Distinctio 21 [Penn Transcription]

Utrum vere possit dici solus deus est creator

ueritur utrum muere vere possit dici solus deus est creator Responsio duplex est quia haec dictio solus privat ass??tionem aute ergo simpliciter et sic ponit solitudinem circa deum et sic plura falsa aut respectu alicuius et hic dicitur aut enim intelligitur fieri exclusio aliorum a participatione formae subiecti propter inplicationem implicationem sub intellectam scilicet qui est et sic vera sub hoc sensu ille qui solus est deus et nullus praeter ipsum est deus est creator autem a participatione formae praedicati sic etiam vera sub hoc sensu solus ille qui est deus est creator

Utrum haec sit vera solus deus est pater

utrum haec sit vera solus deus est pater Responsio distinguenda est sicut praedicta et similiter in primo sensu falsa in aliis vera Intellige tamen secundum secundum quod pater ex usu loquendi stat per persona patris aeterni

Utrum haec salus pater est deus

Utrum haec salus pater est deus Responsio quidam dicunt quod deo exclusiva addita una uni personae non excludit aliam respectu praedicti essentialis quia in illo unum sunt sed tantum respectu praedicti personalis Sed melius dicendum quod haec distinguenda est ut praedictae in primo sensu vera In secundum falsa ut praedictae Sed in t?o ad huc duplex quia cum solus idem sit quod non cum alio haec potest intelligi vel neutraliter vel masculine et primo modo propositio est vera secundo falsa

Utrum haec solus pater est pater

utrum haec solus pater est pater Responsio distinguenda secunda secundum tres sensus ut primae duae eodem modo ut ille est vera vel falsa

Utrum haec trinitas est solus deus

Utrum haec trinitas est solus deus Responsio quidam dicunt quod si haec dcio addatur habuit t?o deus in praedicto et hoc cum altera determinatione ut si dicatur trinitas est unus solus deus et similia quod propositio vera est et propria quia fit exclusio aliorum a participatione huius formarum Si autem sine determinatione tunc si solus ponitur adverbialiter per solum tunc iterum secundo vera est et propria Si autem nominaliter secundo est falsa et inpropria impropria et superflua Secundum alios dicendum quod haec dcio solus congrue addi potest huic termino deus in praedicto quia habet naturam termini communis et etiam singularis supra distinctio 4 quaestio 8 unde potest fieri assotiatio et assotiationis exclusio quamvis non aliis terminis communibus qui a in praedicto statum tantum pro forma communi aut ergo fit exclusio a praedicto simpliciter et sic est falsa quia ponit solitudinem aut respectu alicuius formae determinatae aut ergo aliorum substantiorum ab eodem praedicto aut aliorum praedictorum ab eodem subiecto et utroque modo veri est propositio

utrum haec pater est solus deus

utrum haec pater est solus deus Responsio vera est si solus est ponitur adverbialiter Item si nomen est et excludit a forma praedicti aliud neutraliter vera est si autem masculine falsa est

Utrum possit dici quod deus est solus

Utrum possit dici quod deus est solus Responsio non secundum hic quia ibi est pluralitas personarum unde simpliter non est dicendus solus deus quamvis respectu alicuius attributi possit dici solus

PrevBack to TopNext