Text List

Distinctio 22

Liber I, Distinctio 22 [Penn Transcription]

Utrum deus sit nominabilis

ueritur utrum deus sit nominabilis Responsio sic inperfecte imperfecte tamen sicut etiam inperfecte imperfecte cognoscitur a nobis

Utrum nominari debeat uno tantum nomine vel pluribus

utrum nominari debeat uno tantum nomine vel pluribus Responsio pluribus potest nominari quia quamvis sit unitas essentiae est tamen pluralitas personarum quae re differunt et similiter plurales notiones quae secundum proprias rationes differunt supra distinctio 7 et ita essentia potest significari sub rationibus diversis et similiter in comparatione ad nos tribus modis nominatur secundum dyonisium scilicet per remotionem ut immensus per eminentiam ut lux vita per causalitatem ut creator

Utrum proprie vel transumptive nominetur

utrum proprie vel transumptive nominetur Respondeo sic omnia scilicet et haec quam ad translationem vocis sed non omnia translatione significationis immo quaedam sunt quorum veritas proprius est in deo et proprius terminis in creatura et ideo etiam per prius de deo dicuntur ut sapientia et bonitas quaedam quorum sola similitudo est in deo ut leo agnus et huiusmodi et haec proprie dicuntur transferri quaedam autem quae tantum deo conveniunt et oppositum creaturae ut aeternus immensus et haec non transferuntur ad creaturam nec es econverso

Secundum quod genus praedicamenti nominetur

Secundum quid genus praedicamenti nominetur Responsio quantum ad id quod significatur secundum se absolute sic omnia significant substantiam quia essentiam divinam quantum ad modum se habendi scilicet absolutum et respectum sic sunt ibi secundum sanctos tantum duo praedicamenta scilicet substantia et ratio relatio Sed quantum ad modum intelligendi ex parte nostri sic sunt ibi omnia genera secundum diversa attributa

De divisione nominum divinorum secundum Ambrosiorum in littera scilicet quod nominum divinorum quaedam exprimunt proprietatem quaedam essentiam quaedam translative dicuntur

De divisione nominum divinorum secundum ambrosiorum in littera scilicet quod nominum divinorum quaedam exprimunt proprietatem quaedam essentiam quaedam translative dicuntur Responsio sufficiens est et concordat cum augustino et dyonisius Item secundum damascenus nominum divinorum quaedam significant pelagus essentiae vel substantiae infinitum ut qui est quaedam opinionem ut deus quaedam ea quae sunt circa substantiam ut sapiens bonus quaedam habitudinem ad creaturas ut creator dominus quaedam vero figant quid non ut incorpore us tur infinitiis Nota supra distinctio 9 quaestio 6 quae nomina possint dici de de pluribus personis in plurali et quae non

PrevBack to TopNext