Text List

Distinctio 24

Liber I, Distinctio 24 [Penn Transcription]

Utrum unum vere possit dici de deo

ueritur utrum unum Respondeo sic quia secundum philosophum unitas est in divinis esse et eius quod est deus autem maxime in diversis est nulla aliquid in eo praeter rationem suae indivisibilitatis

Utrum unum aliquid dicat secundum positivum vel secundum privationem

utrum unum aliquid dicat secundum positivum vel secundum privationem Responsio secundum rationem essendi ponit aliquid secundum ratione ut innotescendi dicit uvari privationem quia divino notio est sensu unde dicit philosophus quod unum in divinis indivisum in se et divisum ab aliis Nota etiam quod duplex est unitas scilicet illa quae convertitur cum ente et alia quae est principium meriti numeri Item notitia quod in divinis est unitas essentialis quae fundatur super una essentia et personalis quae fundatur super proprietatem una personae constitutiva

utrum unum in deo dicat substantiam vel relationem

utrum unum in deo dicat substantiam vel relationem Responsio substantia pro omnino duplex unitas essentialis et personalis Item si unum per se accipiatur Sic in neutro supponit essentiam in masculino personam Si aliis terminis ad iungitur sic supponit sed exigentiam ad iuncti per se tamen principaliter significat substantiam sicut etiam ens per se sumptum Nota etiam quod unitas aequalis et essentialis et personalis non ponunt numerum quia non differunt re sed ratione solum

Utrum termini numerales et distinctivi possint praedicari de deo

utrum termini numerales et distinctivi possint praedicari de deo Responsio in deo non est numerus secundum boetium quia inportat importat distinctionem et separationem sed numerus secundum quid tantum ut numerus personarum et proprietatum qui tantum distinctionem importat sine separatione et similiter etiam termini numerales non simpliciter sed cum de terminatione de deo dicuntur ut terminos personae v notiones

utrum praedicentur secundum positivum secundum privationem tantum

utrum praedicentur secundum positivum secundum privationem tantum Responsio quidam cum magistro in littera quod tantum privative alii communius quod positive quia termini distincti fundantur dandae deo fundantur super foras aliquas quae sunt principia distinguendi relatas scilicet non absolutas unde nihil ponunt sui generis scilicet quantitatis sed alterius scilicet relationis

utrum dicatur secundum substantiam vel secundum relationem

utrum dicatur secundum substantiam vel secundum relationem Responsio vel relationem dicuntur quia dicunt realem aliquam distinctionem significat aut relationem non distincte sed indistincte

utrum hoc nomen trinitas dicatur secundum substantiam vel relationem

utrum hoc nomen trinitas dicatur secundum substantiam vel relationem Responsio Inplicat inse unitatem essentiae et pluralitate personarum unde ysido in littera dicit quod trinitas est trium unitas tamen principaliter pertinet ad personas quantum ad in positivum nominis quamvis non sit pure personalis et significat relationem in plurali et significat relationem plicitam

PrevBack to TopNext