Text List

Distinctio 25

Liber I, Distinctio 25 [Penn Transcription]

Quid sit persona

ueritur quid sit persona Responsio secundum boetium libro de duabus naturis "persona est rationalis naturae individua substantia" posita autem in hac diffinitione conveniunt personis divinis large acceptant intellectuale sit rationale Individuum pro incommunicabili substantia pro existentia

utrum persona dicatur univoce de personis creatis et increatis

Utrum persona dicatur univoce de personis creatis et increatis Responsio analogice dicitur et quantum ad rem significatam per prius convenit deo sed quantum ad modum significandi per prius creaturis quia ab humanis ad divina translatum est ut dicit boetius

utrum sit commune respectu personarum divinarum

utrum sit commune respectu personarum divinarum Responsio communitate rei sola essentia communis est tribus personis commune ?? enim est eis esse persona ut dicit augustinus in littera et hoc communitate rationis quia secundum unam rationem convenit eis hanc communitatem ratonis quidam dicunt esse tantum negationis quia individuum cadit in diffinitione personae alii communitatem intentionis fundatae super intellectum tantum alii communius quod est communitas rationis fundatae etiam super rem non solum in diversis numero Inportat Importat enim respectum ad nullam communem et ad proprietatem

Utrum persona idem significet in singulari et in plurali

utrum persona idem significet in singulari et in plurali Responsio quidam dicebant quod non Sed communis opinion est quod sic et quamvis significet substantiam simul et proprietatem relationem tamen principaliter in divinis scilicet sed non generaliter supra distinctio 13 quaestio 7

Utrum possit dici alia persona

utrum possit dici alia persona patris alia filii Respondeo sic in symbolo et augustinus in littera pluralitas enim personarum quae non est alienitas simpliciter non repugnant unitati essentiae

Utrum possit dici tres personae eiusdem essentiae

Utrum possit dici tres personae eiusdem essentiae Responsio sic secundum augustinus in littera quia essentia secundum modum intelligendi se habet in ratione formae ad personis nihilominus tamen propter ydemptitatem identitatem rei melius dicitur tres personae una essentia Nota etiam quod in divinis constructio obliquarum tantum fit secundum habitudinem duarum causarum scilicet efficientis ut ita loquar ut cum dicitur filius patris et formalis ut cum dicitur tres personae unius essentiae

utrum possit dici tres personae tres res vel tres entes

utrum possit dici tres personae tres res vel tres entes Responsio si res accipitur absolute sic non potest si relatae creavit enim omne genus sic potest unde augustinus dicit in littera quod sunt tres res Ens autem si accipiatur adiective sic dicitur in plurali sic damascenus in littera loquitur si substantem sic non

PrevBack to TopNext