Text List

Distinctio 27

Liber I, Distinctio 27 [Penn Transcription]

Utrum proprietates personales distinguantur ab invicem

ueritur utrum proprietates personales distinguantur ab invicem Respondeo sic scilicet sicut rationes distinguendi alia sicut personae dicere et per se ipsas personae autem sicut extrema distinctionis et per ipsas distinguuntur

Utrum esse patrem et generare significent eaedem proprietate

utrum esse patrem et generare significent eaedem proprietate Responsio in creaturis differunt et in re significata quia non convertuntur et in modo significandi sed in divinis quantum ad rem significatam non differunt unde ad invicem praedicantur et concrete ut pater generat et abstracte ut paternitas est generatio Sed in modo significandi differunt quia esse patrem significat proprietatem in ypostasi generare proprietatem solam unde esse patrem praedicatur de essentia sed non generare

Utrum proprietas causet actum personalem vel econverso

utrum proprietas causet actum personalem vel econverso Responsio quamvis quidam dixerunt quod actus generandi egreditur a patre mediante forma innascibilitas quae dicit fontalis plenitudinis rationem tamen melius dictum alii quod paternitas inquantum est personae distinctam sic praecedit secundum intellectum actum generationis quia omnis actus a supposita egreditur per aliquam formam sed inquantum est relatio sic consequitur

Utrum verbum sit proprie in divinis

utrum verbum sit proprie in divinis Respondeo sic Ioannes 1 Nota ergo secundum augustinum anselmum et damascenus quod triplex est verbum in nobis scilicet intelligibile ymaginabile imaginabile et sensibile primum est quo rem ipsam per suam speciem cogitamus Secundum quo speciem vocis exprimendae aput apud nos formamus tertium quo vocem ipsam proferimus cum primo autem verbo secundum sanctos maxime similitudinem habet verbum aeternaliter genitum cum secundo ipsum incarnari praevisum cum tertio ipsum actu in carnatum

Utrum ratio verbi praecedat sapientiam vel econverso

utrum ratio verbi praecedat sapientiam vel econverso Responsio cum prius sit speciem rei apud se habere quam per speciem ipsam acta actu cogitare prior est sapientia verbo secundum rationem intelligendi non secundum rem

Utrum verbum in divinis dicatur personaliter vel essentialiter

utrum verbum in divinis dicatur personaliter vel essentialiter Responsio ad completam rationem verbi tria concurrunt primum est intellectus super intelligibile conversio secundum quod illa conversio non tantum sit habitualis sicut in scientia sed actualis et illa est naturalis operatio intellectus unde et procedit in similitudine naturae operantis tertium ordo ad mani festandum se in illo vel sibi vel alteri primum convenit essentiae et cuilibet personae secundum tantum filio de primo anslemus quaelibet persona dicit se et quamlibet aliam quantum ad secundum augustinum in littera "Non dicitur verbum nisi filius nec donum nisis spiritus sanctus" Et esto modo convenienter locuntur sancti de verbo non primo modo

Utrum importet relationem ad creaturam

utrum inportet importet relationem ad creaturam Respondeo sic secundum augustinum super ioannes habitualem scilicet non actualem de neccessitate necessitate quia habet similitudinem cum patre inquantum est ymago imago eius cum creaturis inquantum exemplar earum

PrevBack to TopNext