Text List

Distinctio 30

Liber I, Distinctio 30 [Penn Transcription]

Liber I, Distinctio 30, Quaestio 1

utrum aliqua dicatur de Deo ex tempore

Quaeritur utrum aliqua dicantur de deo ex tempore Responsio quadruplex est praedicatio scilicet per essentiam per denominationem sive per inhaerentiam per causam per relationem sive habitudinem ut esse dextrum alicui primo et secundo modo nihil dicitur de deo ex tempore immediate sed mediate natura assumpta quia mutabilis esset termino autem modo sic ut pacia? ma? salus ma similiter quarto modo ut dominus creator et huiusmodi secundum augustinum in littera quia connotant effectum in creatura

Liber I, Distinctio 30, Quaestio 2

Utrum dicatur de deo per se vel per accidens

utrum dicatur de deo per se vel per accidens Responsio dici aliquid per accidens potest intelligi aut per oppositum addici secundum substantiam aut ad dici per se aut addici semper sive neccessario necessario primo modo secundum augustinum nihil de deo dicitur secundum accidens secundo modo dici per accidens possunt quae conveniunt deo per naturam assumptam termino modo secundum hillarium dicitur esse de creatura per accidens et sic quae ex tempore de deo dicuntur per accidens dicuntur quantum ad connotant nunquam ad principale significatum super quod fundantur illud autem accidens secundum augustinum in littera non est dei sed alterius

Liber I, Distinctio 30, Quaestio 3

Utrum dicantur secundum substantiam vel secundum relationem

Utrum dicantur secundum substantiam vel secundum relationem Responsio significant principali divinam essentiam quia dicunt habitudine dei ad creaturam per aliquem effectum cantum Inter hoc autem quidam connotant respectum temporale ad deum ut ad principium ut dicens creator et haec conveniunt toti trinitati quidam vero connotant relationem aeternum personae ad personam ut missus et haec conveniunt tantum personae illi cui cre convenit r?s quaedam nullo connotant respectum temporalem creaturae ad unam personam determinatam sicut ad terminum non tantum ut ad principium ut incarnatus unde etiam illi tantum convenit

Liber I, Distinctio 30, Quaestio 4

Utrum ponant aliquam relationem in deo realem

utrum ponant aliquam relationem in deo realem Responsio non sed tantum in creatura ponitur ratio ponitur sententia quaestio 1 nihilominus tantum aliquid est in deo super quod illa relatio fundatur ut quod creator super potentiam operationem et huiusmodi et ideo non est cassa Nota ergo quod relatio quandoque realiter est in utroque extremorum ut pater et filius quandoque in altero tantum ut scientia et scibile quandoque in neutro sed in anima tantum ut relatio eiusdem ad seipsum Item quod ratio tripliciter apprehendit se ipsum formam rei scilicet vel omnino quae omnino est in re ut lapis vel quae nullo modo ut chimerae aliquando partim in re partim non vel fom forma universalis quae in singularibus fundatur tamen non est ibi universalis

Liber I, Distinctio 30, Quaestio 5

Utrum esse divini conveniat deo ab aeterno vel ex tempore

utrum esse divini conveniat deo ab aeterno vel ex tempore Responsio convenit ei ex tempore secundum augustinum in littera et hic largo dicendo ex tempore id est cum tempore et tunc ex dicit concomitantiam solam Si autem ex dicit ordinem et convenientiam sic dicendum quod non

PrevBack to TopNext