Text List

Distinctio 35

Liber I, Distinctio 35 [Penn Transcription]

Liber I, Distinctio 35, Quaestio 1

Utrum in deo sit scientia

Quaeritur utrum in deo sit scientia Respondeo sic large scilicet vocando scientiam qualibet cognitione increatam quia proprius sapientia est qui in eo inperfectio imperfectio Item ipse operatur ex intentione finis

Liber I, Distinctio 35, Quaestio 2

utrum connotet aliquid in creatura

utrum connotet aliquid in creatura Responsio scientia dei generaliter non dicit rem nisi ad scibile quod potest esse vel deus vel creatura qui tamen res nihil addit secundum rem in ipsa essentia Sed scientia dei de creaturis illa connotat rem ad creaturam sed nil?m creatura quia cognitione sui eam cognoscit

Liber I, Distinctio 35, Quaestio 3

Quare scientia praeteritorum in deo non appellatur memoria sic scientia futurorum praescientia

Quare scientia praetitorum in deo non appellatur memoria sic scientia futurorum praescientia Responsio quia scientia non dicit dependentiam a rebus futuris sicut memoria a praeteritis Nota etiam hoc in littera quod scientia per comparationem ad res scitas multipliciter nominatur qui respectu omnium generaliter scilicet aeternorum et temporalium dicitur scientia sed respectu temporalium futurorum dicitur praescientia sive bonorum sive malorum respectu bonorum autem tantum quorum scilicet ipse est causa sic quantum ad bona naturae rationalis dicitur praedestinatio quantum ad bona cuiuslibet creaturae generaliter fiendae scilicet sic dicitur dispositio vel iam factae sic dicitur providentia quae consistit in regimine rerum hoc in littera magister quantum ad medium autem sciendi sic dicitur sapientia

Liber I, Distinctio 35, Quaestio 4

utrum dicatur univoce cum scientia nostra

utrum dicatur univoce cum scientia nostra Responsio non nec etiam aequivoce quia nec una essentia est participata secundum diversum esse indivisis suppositis sed tamen aliqua convenientia est quia utrobique certa est cognitio unde analogice dicitur scilicet per imitationem

Liber I, Distinctio 35, Quaestio 5

utrum cognoscat aliud a se

utrum cognoscat aliud a se Respondeo non quantum ad intelligibile scilicet primum quod est species rei in intellectu sic loquitur philosophus xi metaphysicae Sed tamen omnia alia intelligit ut intelligibile secundum exemplum de visibili

Liber I, Distinctio 35, Quaestio 6

Utrum scientia eius sit de omnibus certa et propria

utrum scientia eius sit de omnibus certa et propria Respondeo sic quia cognoscit omnes causas rei communes et proprias quia omnium causa est commentatorem tamen super metaphysica dixit cognitionem dei tantum esse realiter in universali scilicet inquantum sunt quia secundum hoc etiam causa eorum est sed non determinatam huius vel illius

Liber I, Distinctio 35, Quaestio 7

Utrum sit universalis et particularis

utrum sit universalis et particularis Respondeo non secundum commentatorem super xi metaphysicae quia haec sunt dicere scientiae ex parte medii scientiae dico quae accipitur del a rebus secundum diversa media non autem scientiae causatis res quia omnia cognoscit parvum quod nec est universale nec particulare quia nil addibile nec additum

Liber I, Distinctio 35, Quaestio 8

utrum sit in actu solum vel in habitu

utrum sit in actu solum vel in habitu Respondeo non in potentia nec in dispositione nec in habit sed solum in actu quia haec sola perfecta est nec deus in aliquo exiit de potentia ad actum

PrevBack to TopNext