Text List

Distinctio 36

Liber I, Distinctio 36 [Penn Transcription]

Liber I, Distinctio 36, Quaestio 1

Utrum deus cognoscat mala

Quaeritur utrum deus cognoscat mala Respondeo sic secundum sanctos in littera non per speciem propriam quia pura privatio est sed per ydenam boni contrarii per malitiam privatur aliquando autem dicitur ea nescire id est non approbare cassiodorus in littera

Liber I, Distinctio 36, Quaestio 2

utrum cognoscat singularia

utrum cognoscat singularia Respondeo sic quia causa est omnium causarum concurrentium ad constitutionem rei et immediata causa sed tunc arbitramur scire et circa supra distinctio 36 quaestio 6

Liber I, Distinctio 36, Quaestio 3

Utrum quae cognoscit possint de esse in ipso

utrum quae cognoscit possint de e esse in ipso Respondeo non secundum augustinum in littera et magister in littera quia mala non sunt in eo sed movis scientia unde nota quod in scientia dei dicuntur esse omnia quae sunt obiectum eius In deo omnia quae sunt et sola quae ab eo fiunt ut bona quia deus significat per modum per se subsistentis cuius est operari non essentia autem quia formam dicit tantum ea quae communicant formam

Liber I, Distinctio 36, Quaestio 4

Utrum tres verius sint in deo vel in natura propria

utrum tres verius sint in deo vel in natura propria Responsio verius esse simpliciter habent in deo quia secundum augustinum sunt vita et lux Sed verius esse sui generis sine determinant habet in persona propria

Liber I, Distinctio 36, Quaestio 5

Utrum deus uno cognoscat omnia

utrum deus uno cognoscat omnia Respondeo sic secundum dyonsium libro de divinis nominibus quod tamen est ratio multorum et haec est essentia sua quae est ydea idea rerum omnium

Liber I, Distinctio 36, Quaestio 6

utrum ideae sint in deo per quas res cognoscit

utrum ydeae ideae sint in deo per quas res cognoscit Respondeo sic secundum augustinum et boetium oportet non secundum commentatorem super xi metaphysicae primum agens praehabere omnes formas exemplares et in potentiam activa sicut omnes sunt in materia in potentia passiva quaestio idem dicit dyonsius vc de divinis nominibus haec autem formae non per se subsistunt ut dixerunt platonici sed sunt in mente divina et sunt in ipso principium cognitionis rerum

Liber I, Distinctio 36, Quaestio 7

utrum sint in deo plure ideae

utrum sint in deo plures ydeae ideae vel una Responsio quamvis essentia una sit quae est exemplar omnium rerum tamen ydeae ideae plures sunt quia secundum augustinum non eadem ratione conditus est homo qua equus Singula enim propriis creata sunt rationibus Ille autem ydeae ideae plures nihil aliud sunt quam modi diversi immutabilitatis divinae essentiae in rebus diversis in intellectu divino exeuntes ad diversas creaturas producendum et cognoscendum unde illa pluritas pluralitas rationum quamvis in deo absolute nullo modo differat In creatura tamen differt re et ratione inquantum autem sumptum intellectu quocumque etiam divina per modum exemplaris in comparatione ad modos rerum futuros sic diffinit ratione tantum quae ratio non est cassa sed fundatur super divinae naturae plenitudinem diversis modis immutabilem completur autem per operationem intellectus et terminatur ad creaturam diversis modis immutantem

Liber I, Distinctio 36, Quaestio 8

utrum in deo sint ideae omnium

utrum in deo sint ydeae ideae omnium rerum et quomodo Responsio quia ydea idea nihil aliud est quam immutabilitas divinae essentiae etc supra proximo Ideo omnia illa habentur ydeam ideam in deo quae divinam essentiam sui formam qualitercumque imitantur non aliud unde nec malum nec privatio ydeam ideam habent Sed omnia quae naturam entis participant et aeque perfectam ex parte dei sed non ex parte creaturae quia diversimode imitantur sed illa yfco perfectiorem quae perfectius habent esse ut ex materia et forma compositum postmodum forma substantialis Sed materia incompleta similiter infinitum vacuum tempus secundum id quod se habent ad esse Deus tamen perfecte illa cognoscit per ydeam ideam quae est causa illorum quamvis nos ipsa inperfecte imperfecte

PrevBack to TopNext