Text List

Distinctio 38

Liber I, Distinctio 38 [Penn Transcription]

Liber I, Distinctio 38, Quaestio 1

Utrum scientia dei sit causa rerum

Quaeritur utrum scientia dei sit causa rerum Respondeo in littera sic scientia scilicet practica quae inportat importat etiam beneplacitum in littera augustinus ideo res futurae sunt quia deus eas novit et quo ad scientiam est causa exemplaris quoad beneplacitum est efficiens simplex autem notitia non est causa

Liber I, Distinctio 38, Quaestio 2

utrum praescientia dei si causata a rebus

utrum praescientia dei sit causata a rebus Responsio Res non snt causa essendi praescientiae dei nisi forte ut dicit magister in littera sine qua non intellige et hoc intellige ex parte scibilitatis rerurm non scientis sunt tamen causa nominandi quia praescientia nominantur ex ordine ad res futuras

Liber I, Distinctio 38, Quaestio 3

utrum scientia dei sit on solum rerum sed etiam enunciabilium

utrum scientia dei sit non solum rerum sed etiam enunciabilium Respondeo sic sed tamen modo simplici non complexo Ipse non per ideae est ydea idea et quantitas rerum et esse earum cuius appraehensio pertinet ad intellectum componentem

Liber I, Distinctio 38, Quaestio 4

utrum uniformis sit scientia dei de omnibus

utrum uniformis sit scientia dei de omnibus Respondeo sic a parte scientis scilicet quamvis diversi sunt modi scitorum

Liber I, Distinctio 38, Quaestio 5

Utrum scientia Dei imponat rebus necessitatem infallibilem

utrum scientia dei imponat rebus neccessitatem necessitatem infallibilem Responsio secundum boetium libro de consolatione duplex est neccessitas necessitas absoluta et condionata ut si aliquem scio ambulare ipsum ambulare neccesse necesse est primam vocat anselmus antecedentem secunda consequentem primam vocant doctores neccessitatem necessitate consequentiae primo modo non omnia praescita habent neccessitatem necessitatem secundo modo habent

Liber I, Distinctio 38, Quaestio 6

Utrum sit necessariorum tantum vel etiam contingentium

utrum sit neccessariorum necessariorum tantum vel etiam contingentium Responsio etiam contingentium est quae scilicet in natura sua contingentia sunt et scit ea contingentia esse Nichilominus Nihilominus Nichilominus Nihilominus tamen scientia qua hic scit immutabilis est ex parte dei unde dicit boetius consolatio quod futura contingentia ad intuitum relata divinum neccessaria necessaria sunt quia ei praesentia

Liber I, Distinctio 38, Quaestio 7

utrum scientia vel praescientia die habeat esse necessariam

utrum scientia vel praescientia dei habeat esse neccessariam necessariam Responsio duplex est opinio quidam enim dicunt quod non quia cum dicitur deus praescit vel praescivit aliquod contingens duo inportantur importantur scilicet actus aeternus et obiectum futurum quod est contingens et ideo tot iudicandum est contingens exemplum de parte totius copulati falsa haec autem contingentia non est in deo sed in re respectu cuius dicitur praescientia alii vero nullo modo concedunt quod scire scit sit contingens vel ex parte scientis vel scibilis quamvis enim in se sit contingens non respectu scientiae dei substantia quaestione 6

PrevBack to TopNext