Text List

Distinctio 4

Liber I, Distinctio 4 [Penn Transcription]

Utrum generatio in divinis sit

Queritur utrum generatio in divinis sit Responsio sic quia diffusio sive multiplicatio sui est perfectionis et ideo deo attribuendum et etiam perfectissima communicatio quae est consat communicatio naturae et haec est generatio secundum genus tamen non est ibi scilicet mutatione quia haec est inperfectionis imperfectionis

Utrum concedendum sit quod deus genuit deum

utrum concedendum sit quod deus genuit deum Responsio in littera quod sic et in symbolo quia iste terminus deus significat naturam in supposito et per verbum notionale genuit restringitur ad standum pro persona patris in subiecto et pro persona filii in praedicato

Utrum concedendum sit quod genuerit se deum

Utrum concedendum sit quod genuerit se deum vel alium deum Responsio in littera quod utraque neganda quia se reciprocum est et ideo refert idem suppositum alius autem relatum diversitatis substantiae est in generali et determinatur per hunc terminum deum et ideo dicit diversum in deitate

Utrum genuerit deum qui est deus pater aut non

Utrum genuerit deum qui est deus pater aut non Responsio cum dicitur qui est deus pater aut est appositam oppositam constrictio et sic falsa aut non sed qui illius subintellectum tenetur relatae non implicatem sicut in priori sensu et sic est vera idem sensus differt in littera

Utrum possit fieri praedicatio affirmativa in divinis

utrum possit fieri praedicatio affirmativa in divinis Responsio ndtea quaedam est praedicatio per ydemptitatem identitatem ut cum praedicatur idem de esse se vel distinctio eius et haec est in divinis quia non dicit compositionem realem Item praedicatio per inhaerentiam quae dicit denominationem extrinsecam etiam convenit divinis ut cum dicitur creator quia etiam non dicit compositionem in deo sed praedicatio per inhaerentiam intrinsecam non convenit secundum rem sed secundum modum intelligendi tantum

An persona vere praedicetur de essentia

an persona vere praedicetur de essentia Responsio sic propter omnimodam ydemptitatem identitatem essentiae et personae

Utrum trinitas vere praedicetur de essentia

Utrum trinitas vere praedicetur de essentia Responsio sic propter omnimodam ydemptitatem identitatem essentiae ad totam trini tatem idem augustinus in littera

Pro quo supponat iste terminus deus

Pro quo supponat iste terminus deus Responsio quidam dixerunt quod cum sit terminus communis concretus significans essentiam communem pluribus suppositis quod supponit naturaliter pro supposito naturae illius sed accidentaliter per naturam sed contra deus creat hic stat pro natura communi alii dicunt quod principaliter supponit pro natura quae non est forma multiplicis in suppositis et ipse habet naturam termini discreti accidentaliter tamen pro persona propter ydemptitatem identitatem ipsorum alii dicunt quod habet naturam termini discreti ex parte naturae significatae sed naturam termini communis ex parte suppositorum et indifferenter pro utroque potest supponere principaliter tamen pro natura et hoc videtur verius

Utrum habeat plurale

Utrum habeat plurale Responsio quando nuncupatem sumitur vel participatem sic habet plurale Sed quando naturaliter sumitur non quia forma eius nec re nec intellectu est multiplicabilis

PrevBack to TopNext