Text List

Distinctio 5

Liber I, Distinctio 5 [Penn Transcription]

Utrum essentia divina sit generalis

Queritur utrum essentia divina sit generalis Responsio in littera quod non quia actus et operationes tantum suppositorum sunt etiam in creaturis unde suppositum per formam agit non ipsa forma

Utrum concedendum sit quod essentia divina sit pater

utrum concedendum sit quod essentia divina sit pater Responsio Si hoc nomen pater accipitur substantem vera est quia sic habet in se intellectum suppositi cui in paternitas et est praedicatio per ydemptitatem identitatem Si autem adiectionem accipitur falsa est quia notatur in esse paternitas essentiae et fit praedicatio per inhaerentiam

Utrum essentia possit dici genita

Utrum essentia possit de genita Responsio in creaturis quamvis suppositum primo et principaliter generetur tamen ex consequenti quia inesse producitur sed in divinis non generatur nisi suppositum non essentia quia eandem essentiam accipit nisi velis aliquid dicere generari id est per generationem communicari sed hic est inproprie idem in littera

Utrum possit dici essentia de essentia

Utrum possit de essentia de essentia Responsio non nisi cum magna improprietate Nota ergo quod nominum quaedam sunt pure personalia et haec proprie supponunt pro persona quaedam pure essentialia et haec supponant pro sola essentia quaedam in medio modo se habentia vel propter co intellectum suppositi ut concreta vel alicuius actus vel modi qui personae convenit ut abstracta et haec magis vel minus proprie supponunt pro persona secundum quod magis vel minus accedunt ad modum significandi personalem proprissime ergo supponit pro persona nomen personae proprium ut pater postea nomen quem ut ypostasis hypostasis postea terminus naturalis concretus ut deus postea huius potentia bonitas etc postea iste terminus substantia ultimo autem et un improprissime hoc terminus essentia

Utrum filius sit de substantia patris

utrum filius sit de substantia patris Responsio sic sancti in littera et accipitur ibi li de non pure substantialiter nec pure originaliter sed mixtim quia filius et consubstantialis est patri et ab eo processit

Utrum filius sit de nihilo vel etiam pater possit dici esse de nihilo

Utrum filius sit de nichilo nihilo vel etiam pater possit dici esse de nichilo nihilo Responsio esse de nichilo nihilo secundum anselmum tripliciter accipitur quia negatio inclusa in nichilo nihilo si explicetur potest cadere super verbum et sic accipitur negante et hoc modo pater posse dici de nihilo sed iste modus non est usitatus in scriptura et ideo non debet dici sine explicatione aut negatio potest sequi verbum et tunc li de potest teneri materialiter et sic de nichilo nihilo nihil fit qui ut ordinaliter et sic omnis et sola creatura est de nihilo et sic communiter accipitur

PrevBack to TopNext