Distinctio 44
Liber I, Distinctio 44 [Penn Transcription]
Liber I, Distinctio 44, Quaestio 2
Utrum totum universum potuerint facere melius
utrum totum universum potuerit facere melius Responsio quantum ad meliorationem ordinis non nec quantum ad meliorationem finis qui est summum bonum similiter nec melioratione partium universi ita quod una pars fieri melior sed potus de terminis esset quia distruetur ordo et proportio partium ad invicem exemplum decythara potuit tam fieri melius aliquorum partium a conditione sed non esset omne idem cum isto sed istud haberet sed ad illud ut pars ad totum / similiter etiam potuit fieri melius omnium partium melioratione accidentali scilicet sed non essentiali quia tunc aliud universum esset
Liber I, Distinctio 44, Quaestio 6
Utrum universum potuerit facere ante quam fecit
utrum universum poteurit facere ante quam fecit Responsio duplex est quaetio quia haec determinatio ante potest cadere sub possibilitate et tunc stat pro duratione quae esse potuit et sic verum est quod potuit ante quia potuit facere tempus mille annorum prius isto tempore vel potest stare pro duratione quae fuit aeternitas et sic non potuit amore quia in aeternitate fieri non potuit
Liber I, Distinctio 44, Quaestio 8
Utrum easdem partes huius universi facere possit adhuc
utrum easdem partes huius universi facere possit adhuc Respondeo non non ex defectu potentiae sed quia res desinit esse possibilis quia transiit in praeteritum supra distinctio 47 quaestio 9 tamen quia eadem potentia manet in deo ideo dicit in littera quod potest quidquid potuit exemplum de defectu possit sicut sonus vel tenebrae non possint videri