Text List

Distinctio 6

Liber I, Distinctio 6 [Penn Transcription]

Utrum Pater genuerit Filium necessitate

Queritur utrum pater genuerit filium neccessitate necessitate Responsio secundum philosophum V metaphysicae et commentatorem neccessarium necessarium dicitur uno modo quod omnino et per se inm est immutabile et hoc tantum simpliciter est neccessarium necessarium alio modo neccessitas necessitas indigentiae tertio modo violentiae scilicet coactionis vel prohibitionis quarto modo expedientiae quinto modo immutabilitatis ut solem lucem primo modo pater filium genuerit neccessitate necessitate sed non aliis modis tamen quia neccessitas necessitas communiter sonat in coactionem vel indigentiam et sic etiam haeretici accipiebant ideo communiter negatur a sanctis etiam in litera augustini

Utrum Pater genuerit Filium voluntate

utrum genuerit eum voluntate Responsio quadruplex est voluntas scilicet antecedens acce n dens concomitans et consequens per primam placet opus fiendum antequam fiat perfectam volumus aliquid quod ante non voluimus ut dicitur in littera per tertiam placet dum fit per quartam dum factum est prima est in deo tantum idem creaturarum secunda respectu nullius tertia respectu omnium quae ab ipso procedunt similiter et quarta sic ergo posset concedi scilicet de tertia voluntate quod voluntate eum genuerit sed quia haeretici pro voluntate antecedente ac ceperunt ideo negatur ab augustino in littera

Utrum Pater genuerit Filium natura

Utrum genuerit eum natura Responsio sic quia est natura filius ut dicit augustinus in littera quia generare est actus naturae

Utrum Pater genuerit Filium secundum rationem exemplaris vel ideae

Utrum genuerit eum secundum rationem exemplaris vel ydeae ideae Responsio aliquid procedere secundum rationem exemplaris vel ydeae ideae dupliciter potest intelligi vel ut exemplatum vel ut ratio exemplandi alia primo modo procedit creatura secundum modo filius ut augustinus qui negat ydeas ideas esse negat filium dei esse

Utrum Pater et Filius spirent Spiritum Sanctum voluntate vel necessitate

Utrum pater et filius spirent sanctum voluntate vel neccessitate necessitate Responsio triplex est productio a natura vel a voluntate scilicet ante solum sic filius vel a voluntate solum sic creatura vel ab utroque simul sic spiritus sanctus quia et procedit ut amore secundum Richardum et etiam spirant eum naturali neccessitate necessitate loquendo de neccessitate necessitate immutabilitatis non indigentiae vel violentiae vel expedientiae alias voluntate esset deus non natura

PrevBack to TopNext