Text List

Distinctio 10

Liber IV, Distinctio 10 [Penn Transcription]

Liber IV, Distinctio 10, Quaestio 1

Utrum corpus christi vere contineatur sub sacramento

Quaeritur utrum corpus christi vere contineatur sub sacramento Responsio sic quia perfectionem coniunctio etima essentialis nostri ad eum quam in efficacia tantum nec in aliis sa cramentis

Liber IV, Distinctio 10, Quaestio 2

Utrum sit ibi corpus sub sua quantitate

Utrum sit ibi corpus sub sua quantitate Responsio quamvis quidam dixerint quod esset ibi sine ibi sine quantitate quia ut cibus spiritualis convenienter tamen nunc dicitur et verius quod est ibi corpus quantum sed non modo quantativo quia non occupat locum sicut nec utitur claritate in illudendo aerem

Liber IV, Distinctio 10, Quaestio 3

Utrum corpus christi sub specie sit sicut in loco

utrum corpus christi sub specie sit sicut in loco Responsio in loco est per speciem sicut anima per corpus et hoc est accidens In specie autem est ut in loco sicut nec anima in corpore

Liber IV, Distinctio 10, Quaestio 4

utrum simul possit esse in pluribus locis

utrum semel possit esse in pluribus locis Responsio sic scilicet per accidens non per se inquantum scilicet in ipsum plura individua transmuttantur transmutantur idem in no? iii

Liber IV, Distinctio 10, Quaestio 5

utrum totus christus sit in qualibet parte hostiae

utrum totus christus sit in qualibet parte hostiae Responsio secundum omnes est totus in tota hostia et totus in singulis partibus divisis sed si integra hostia quidam dicunt quod in singulis potentia non actu sicut ex partes exemplum de speculo alii virtus quod in singulis actu exemplum de anima in corpore quia ubique sp ecies et ubique puris panis

Liber IV, Distinctio 10, Quaestio 6

Utrum christus moveatur motu hostiae

utrum christus moveatur motu hostiae Responsio per accidens movetur non per se nec anima per corpus

Liber IV, Distinctio 10, Quaestio 7

Utrum christus sub specie ab oculo glorificata possit videri

utrum christus sub specie ab oculo glorificata possit videri Responsio oculo intellectuali potest videri non corporali quia non est ibi ut immutans aerem scilicet medium quia nec ipsum contingit

Liber IV, Distinctio 10, Quaestio 8

Utrum ab intellectu viatoris possit depraehendi

utrum ab intellectu viatoris possit depraehendi Responsio aequaliter intelligi potest secundum viam superiorem intellectus quae sequitur relatas et illuminationem fidei sed non secundum inferiorem non tamen potest conpraehendi

Liber IV, Distinctio 10, Quaestio 9

Utrum aliquando in altari videatur oculo corporali

utrum aliquando in altari videatur oculo corporali Responsio in specie propria non videtur sed species in quibus latet corpus verum Aliquando circumfunditur ut quibusdam accidentibus carnis vel pu?it qua non sunt accidentia propria vel lineamenta propria corporis christi unde tunc ibi expressiori signo videtur

Liber IV, Distinctio 10, Quaestio 10

Utrum virtute sacramenti christus sit sub utraque specie

utrum virtute sacramenti christus sit sub utraque specie Responsio virtute transmutationis est utrobique tantum unum post quia illud tantum est terminus transmutationis sed per accidens scilicet per concordantiam utraque utrobique

Liber IV, Distinctio 10, Quaestio 11

Urum virtute verborum possit sacerdos quantamcumque materiam consecrare

utrum virtute verborum possit sacerdos quantamcumque materiam consecrare Responssio sic si concordat intentionem suam cum intentione christi et institutioni si haec scilicet faciat ad usum fidelium Alias non reputatur habere intentionem unde hugo sacramentum irritum putatur si contra institutionem celebratur

PrevBack to TopNext