Text List

Distinctio 21

Liber IV, Distinctio 21 [Penn Transcription]

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 1

Utrum purgatorium sit

Queritur utrum purgatorium sit Responsio sic quia hoc dicit scriptura I corinthios iii et sancti et divina iustitia hoc requirit

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 2

Utrum sit in inferno

utrum sic in inferno Responsio secundum legem communem in parte inferni est et hoc ecclesiae sentit et Guillelmus in dia?lis alibi tamen aliqui puniuntur ex dispen satione

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 3

Utrum animae purgentur igne corporo

utrum animae purgentur igne corporo Responsio quod primo affiligit affligit animam corpus est scilicet ignis sed quod proximo est similitudo vel intentio ignis quia illa violentus imprimunt animae per divinam iustitiam et non naturaliter unde apprehendit ignem tanquam nocuum sibi et per illam apprehensionem inpeditur impeditur ab operationibus naturalibus et sic affligitur

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 4

Utrum animae in purgatorio puniantur ministerio daemonum

utrum animae in purgatorio puniantur ministerio daemonum Responsio dici potest quod boni angeli vel etiam mali ducit eas ad loca penalia poenalia sed solus debet per ignem illa animam affligit vel dicit quod boni deducunt eas sed mali astant tantum quia delectantur in penis poenis non enim eis in aliquo rursus subici debet quam hic speravit vel superavit

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 5

Quae peccata significantur per lignum fenum et stipula

Quae peccata significantur per lignum fenum et stipulam Responsio haec nominant materiam aptam cremationoi et facile consumptibilem quantum ad primam proprietatem aliquando per eam significantur mortalia ut in glossa numeri xvi et ysa v quantum ad secundum venialia et haec sunt secundum hugo de sancto victore inordinata affectio cognitionis possessionis et familiaritatis per aurum argentum et lapides praetio secundum augustinum et glossa dilectio dei et proximi et opera bona et nota quod secundum augustinum in littera illud dicitur quis super aedificare circa quod affectus suus multum occupatur Item nota quod haec propositio super quando dicuntur super aedificari aurum etc accipitur proprie sed quando lignum fenum etc tunc improprie id est iuxta cum accipiuntur pro venialibus sed cum pro mortalibus idem est quod post

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 6

Utrum venialis culpa per purgatorum deleatur

utrum venialis culpa per purgatorum deleatur Responsio sic secundum gregorium et augustinum in littera cum sit ibi pena poena gratia et meritum antecedens et cum nec venialia ita omnino sint volunta nunc mortalia

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 7

Utrum in inferno remittatur venialis culpa

utrum in inferno remittatur venialis culpa Responsio non quia non est ibi principium remissionis scilicet gratia et ita per accidens punitur

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 8

Utrum per confessionem generale deleantur venialia

utrum per confessionem generale deleantur venialia Responsio sic in littera quia directe caritati non opponuntur in sacramentali tamen hoc fit virtute contritionis et clavium in publico virtute contritionis et orationis sacerdo talis

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 9

Utrum confessio generalis etiam deleat mortalia oblita

utrum confessio generalis etiam deleat mortalia oblita Responsio sic secundum augustinum in littera quia deus non requirit inpossibile impossibile

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 10

Utrum aliquis confiteri peccatum quod non fecit

utrum aliquis confiteri peccatum quod non fecit Responsio non secundum augustinum in littera nisi credatur se fecisse quod tamen non fecit

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 11

Utrum homo aliquando debeat confiteri peccata aliena

utrum homo aliquando debeat confiteri peccata aliena Responsio si sine hoc potest sufficienter notificari peccatum proprium tunc non debet si non potest tunc debet nisi per hoc aliquod periculum illae personae imineat immineat

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 12

Utrum homo semper debeat celare confessionem

utrum homo semper debeat celare confessionem Responsio sic secundum Gregorium in littera quia debet regere sicut et deus regit antiqui tamen exceperunt haeresim committendam sed hoc non tenetur nunc

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 13

Utrum si alias scit possit auditum peccatum in confessione revelare

utrum si alias scit possit auditum peccatum in confessione revelare Responsio quidam et dicunt quod non sive ante sive post scierit Alii quod debet celare illud quod ante scivit non quod post Alii verius quod eo modo quo scit per confessionem nullo modo debet revelare altero modo si scit potest et debet dicere si compellitur aliter non debet propter scanda lum

Liber IV, Distinctio 21, Quaestio 14

Utrum delicentia confitentis possit revelare

utrum delicentia confitentis possit revelare Responsio sic ubi non timetur scandalum quia per tale licentiam iam intimatur confessori per alium modum scilicet ut hominis

PrevBack to TopNext