Text List

Distinctio 22

Liber IV, Distinctio 22 [Penn Transcription]

Liber IV, Distinctio 22, Quaestio 1

Utrum peccata dimissa redeant quantum culpam

Quaeritur utrum peccata dimissa redeant quantum ad culpam Responsio quidam dixerunt ut hillarius in littera quod redeunt non secundum numerum sed quantum ad aequipollentiam culpae alii dicunt convenienter et hoc tenetur quod redeunt aggravando tantum peccatum sequens propter ingratitudinem prioris misericordiae

Liber IV, Distinctio 22, Quaestio 2

Utrum redeant quantum ad poenam

Utrum redeant quantum ad penam poenam Responsio non nisi per aggravationem si quid tamen de pena poena restat per accidens aeternaliter pu nietur

Liber IV, Distinctio 22, Quaestio 3

Utrum omnia peccata redeant

utrum omnia peccata redeant Responsio sic scilicet aggravando sed non in se etiam originalia secundum Rab in littera tam in aggravando quam in similitudine penae poenae Item venialia et mortalia

Liber IV, Distinctio 22, Quaestio 4

Utrum per ingratitudinem debeant dici redire peccata

utrum per ingratitudinem debeant dici redire peccata Responsio in littera respectu opinio quidam dicunt quod redeunt simpliciter alii verius quod redeunt per ingratitudinem de primis quidam dicunt quod simpliciter omnia redeunt quidam quod tantum in iiior casibus unde nisi fratres odit apostata fit spernitque fateri penituisset poenituisset piget pristina culpa redit hoc modo non tenentur

Liber IV, Distinctio 22, Quaestio 5

Utrum per ingratitudinem redeat totus reatus praecedens

utrum per ingratitudinem redeat totus reatus praecedens Responsio quamvis quidam dixerint quod sic ut habetur hilarius in littera verius tamen dicitur et convenienter quod non aggravatur tamen sequens propter in ingratitudinem

Liber IV, Distinctio 22, Quaestio 6

Utrum ingratitudo sit speciale peccatum

utrum ingratitudo sit speciale peccatum Responsio ingratitudo est non agere gratias pro beneficiis et hoc potest fieri sola obmissione et sic est speciale peccatum aut cum peccato commissionis et sic est generale in omni peccato

Liber IV, Distinctio 22, Quaestio 7

Quid in poenitentia sit sacramentum et quod res

Quid in penitentia poenitentia sit sacramentum et quod res Responsio in littera exterio penitentia poenitentia est sacramentum tantum et haec habet actum conficientis loco materiae sive elementi verba absolutionis loco formae Interior penitentia poenitentia est res et sacramentum non inquantum est actus virtutis tantum sed inquantum includit in se propositum confitendi et satisfaciendi Remissio peccatorum res est tantum quia hanc quantum est de se semper facit vel actu dispensat ut in attritio vel in proposito habitu ut in eo qui ante vere conteritur

Liber IV, Distinctio 22, Quaestio 8

Utrum poenitentia sit unum sacramentum

utrum penitentia poenitentia sit unum sacramentum Responsio sic unum scilicet ab unitate perfectionis respectu finis unius qui est in significando et in efficiendo non autem ab unitate continuationis vel indivisibilitatis

Liber IV, Distinctio 22, Quaestio 9

An poenitentia sit instituta et quando

an penitentia poenitentia sit instituta et quando Responsio quantum ad actum interiorem fuit penitentia poenitentia in lege naturae sine institutione quantum ad actum exteriorem aliquem fuit in lege moysi quae praecipiebat pro peccato aliquam sacrificia exteriora facere quantum ad modum determinatum in utroque instituta est in nova lege quae praecepit confessionem et satisfactionem ab arbitrium sacerdotis et ab hoc solo habet quod sic signum et causa gratiae Instituta autem fuit ad non quando remissionis peccatorum potestatem dedit matthaeus xv et iohannes xx sed apostoli divulgaverunt

PrevBack to TopNext