Text List

Distinctio 26

Liber IV, Distinctio 26 [Penn Transcription]

Liber IV, Distinctio 26, Quaestio 1

Utrum matrimonium sit de iure naturali

Quaeritur utrum matrimonium sit de iure naturali Responsio sic non quod sit de neccessitate necessitate naturae si quia ad ipsum natura inclinat Educatio enim filiorum inpediretur impediretur si non esset certa parentum adinvicem obligatio

Liber IV, Distinctio 26, Quaestio 2

Quando matrimonium fuerit institutum

Quando matrimonium fuerit instititum Responsio magister in littera cui concordat augustinus in littera quaedam in paradiso ante peccatum fuit institutum in officium tantum et sic fuit tantum sacramentum large ratione signi post peccatum autem etiam in remedium et sic proprie est sacramentum

Liber IV, Distinctio 26, Quaestio 3

A quo fuerit institutum matrimonium

a quo fuerit institutum matrimonium Responsio ab homine scilicet ada adam divinitus inspiratio quia etiam ibi est aliquod carnale aliquod spirituale scilicet signifi catio

Liber IV, Distinctio 26, Quaestio 4

Utrum matrimonium et usus eius fuerit in praecepto ante peccatum

utrum matrimonium et usus eius fuerit in praecepto ante peccatum Responsio sic genese primo "crescite et multiplicamini" et hoc propter multiplicationem speciei et ad complendum numerum electorum

Liber IV, Distinctio 26, Quaestio 5

Utrum post peccatum sit in praecepto

utrum post peccatum sit in praecepto Responsio post peccatum est duplex neccessitas necessitas matrimoninii scilicet multiplicatio naturae humane et conservatio et sic fuit in praecepto usque ad sufficientem multitudinem Alia in tanto fornicationis et sic semper fuit indulgentia et numquam praeceptum hoc in littera

Liber IV, Distinctio 26, Quaestio 6

Utrum adhuc illud praeceptum maneat

utrum adhuc illud praeceptum maneat Responsio non quia cum affirmativum sit non obligat ad semper nunc autem non est necessitas praecepti

Liber IV, Distinctio 26, Quaestio 7

Utrum matrimonium sit sacramentum

Utrum matrimonium sit sacramentum Responsio sic secundum apostolum ibi est remedium effective contra peccatum in signe signis sensibilibus est enim ibi actus exterior sacramentum tantum coniunctio animorum vel indivisibilitas sacramentum et res effectus gratiae ibi collatae res tantum

Liber IV, Distinctio 26, Quaestio 8

Utrum matrimonium sit causa gratiae

utrum matrimonium sit causa gratiae Responsio quidam dicunt quod tantum signum est quia sacramenta veteri legis in nova approbant alii quod gratia tantum perservans a malo quia excusat actum Alii verius quod etiam convert gratiam in operatione boni tum sit sacramentum novae legis et haec ordinantur ad honestum usum matrimonii

Liber IV, Distinctio 26, Quaestio 9

Utrum carnalis copula sit de integritate matrimonii

utrum carnalis copula sit de integritate matrimonii Responsio non est de essentialibus matrimonii quantum ad prima perfectionem sed est de integritate secunda quae est incompleta significatione et secundum hoc hinc inde locuntur diversimode sancti in littera

PrevBack to TopNext