Text List

Distinctio 28

Liber IV, Distinctio 28 [Penn Transcription]

Liber IV, Distinctio 28, Quaestio 1

Utrum consensus de futuro per se matrimonium efficere possit

Queritur utrum consensus de futuro per se matrimonium efficere possit Responsio magister in littera quod non quia tantum sunt sponsalia quia tantum promissio est nec etiam iuramento addito quia non mutat speciem obligationis sed firmiorem facit

Liber IV, Distinctio 28, Quaestio 2

Utrum copula carnalis sequens consensum de futuro faciat matrimonium

utrum copula carnalis sequens consensum de futuro faciat matrimonium Responsio sic si iunguntur affectu coniugali propter consensum scilicet praesentem si autem affectum fornicario non est verum matrimonium sed praesumpsit ab ecclesia

Liber IV, Distinctio 28, Quaestio 3

Utrum post tale copulam aliquod matrimonium contrahi possit

utrum post tale copulam a aliquod matrimonium contrahi possint possit Responsio si prior fuit matrimonialis non potest si fornicaria duxerunt quidam quod ex praesumptione ecclesiae generatur inpedimentum impedimentum et etiam diriuntur matrimonium Sed communius dicitur et verius quod non est verum inpedimentum impedimentum sed tantum praesumptuum praesumptum

Liber IV, Distinctio 28, Quaestio 4

Utrum consensus temporalis faciat matrimonium

utrum consensus temporalis faciat matrimonium Responsio non secundum gregorium extra iiii quia est contra essentiale matrimonio scilicet indivisibilitatem quae etiam ponitur in diffinitione definitione

Liber IV, Distinctio 28, Quaestio 5

Utrum consensus conditionatus faciat matrimonium

utrum consensus conditionatus faciat matrimonium Responsio si conditio est de futuro vel ipsa obligatio tunc tamen sponsalia sunt si de praeterito est conditio vel praesenti ex tantae ea est matrimonium aliter non

Liber IV, Distinctio 28, Quaestio 6

Utrum consensus clandestinus faciat matrimonium

utrum consensus calndestinus faciat matrimonium Responsio sic etiam praesumptum si fiat coram testibus alias si verum sit non tamen praesumptum

Liber IV, Distinctio 28, Quaestio 7

In quid sit consensus qui requiritur in matrimonio

In quid sit consensus qui requiritur in matrimonio Responsio in coniugalem societatem secundum magistrum in littera sive matrimoniale vinculum quae includit in se translationem potestatis corporum Ita fit consensus in carnalem copulam implicite tantum

PrevBack to TopNext