Distinctio 29
Liber IV, Distinctio 29 [Penn Transcription]
Liber IV, Distinctio 29, Quaestio 3
Utrum consensus coactus impediat matrimonium
utrum consensus coactus impediat matrimonium Responsio sola coactio conditionata non absoluta potest cadere in consensum scilicet propter metum quae si fuerit sufficiens quia talis est quae potest cadere inconstantem virum tunc inpedit impedit Alias non inpedit impedit Nota ergo 4 secundum legem quatuor metus cadit inconstantum virum scilicet cum quis est potens inferre et volens minatur vel intendat mortem aut gravem corporis cruciatum aut servitutem aut stuprum sive in persona propria sive liberorum sive uxoris
Liber IV, Distinctio 29, Quaestio 5
Utrum tale matrimonium ratificetur per consensum sequentem
Utrum tale meritorium ratificetur per consensum sequentem Responsio quamvis consensus coactus non faciat matrimonium unus tamen scilicet consentiens ligatur ad contrahendum Si ergo ille remanet in eodem consensu solus consentus tacitus cum prius expresso ratificat matrimonium Si non per manet tunc scilicet contrahit aliud matrimonium stabit Si autem non quamvis in iudicio poli non ratificet tamen in iudicio fori
Liber IV, Distinctio 29, Quaestio 7
Utrum pater possit cogere liberos ad contrahendum
Utrum pater possit cogere liberos ad contrahendum Responsio non quia requiritur consensus omnino liber tamen ratione significationis quia libera fuit coniunctio christi et ecclesiae cumque gravis est haec obligatio tamen si contrahere volunt congruum est ut cum quibus contrahent parentibus aquiescant acquiescant