Text List

Distinctio 30

Liber IV, Distinctio 30 [Penn Transcription]

Liber IV, Distinctio 30, Quaestio 1

Utrum aliquis error impediat matrimonium

Quaeritur utrum aliquis error inpediat impediat matrimonium Responsio sic quia ponit defectum in consensu qui est substantialis in matrimonium

Liber IV, Distinctio 30, Quaestio 2

Utrum error personae impediat

Utrum error personae inpediat impediat Responsio sic in littera quia defectus est in materia matrimonium quia in hanc personam non consensit Error autem conditionis ponit defectum informa quae est indivisibilitas et haec sunt de essentia matrimonii tantum

Liber IV, Distinctio 30, Quaestio 3

Utrum error nobilitatis inpediat

utrum error nobilitatis inpediat impediat Responsio si erratur circa subiectum nobilitatis est error personae et inpedit impedit Si autem circa nobilitatem subiecti error est qualitatis nec inpedit impedit haec in littera

Liber IV, Distinctio 30, Quaestio 4

Utrum alius error praeter hos impediat

utrum alius error praeter hos inpediat impediat Responsio non propter errorem scilicet quaedam enim existentia propria impediunt ut consanguinitas et affinitas vel infidelitas sive erretur sive non Error autem qualitatis et fortunae quia est contra accidentalia non impedit

Liber IV, Distinctio 30, Quaestio 5

Utrum beata virgo voverit virginitatem

Utrum beata virgo voverit virginitatem Responsio sic secundum bedam et etiam augustinum in littera non tamen expressit ore nisi postea pariter cum Ioseph prius dico tacite quia res insolita erat vovit autem quia secundum augustinum dignior est virginitas quando deo dicatur

Liber IV, Distinctio 30, Quaestio 6

Utrum consenserit in carnalem copulam

utrum consenserit in carnalem copulam Responsio Guillelmus altisiodorensis quod sic in universali scilicet non in particulari quia in coniugale societatem Alii quod in obligationem eius non in solutionem verius dicendum est quod consensit implicite mea non explicite quia consensit divinae inspirationi iubenti contrahere et omnibus quae in hac inspiratione consequerentur Sperabat tamen numquam consecuturam copulam unde augustinus in littera committentes virginitatem suam deo consensit incarnalem copulam non il ap etc

Liber IV, Distinctio 30, Quaestio 7

Utrum coniugium eius fuerit perfectum

utrum coniugium eius fuerit perfectum Responsio sic secundum augustinum in littera prima scilicet perfectione quae est quantum adesse sed non quantum ad operationem nec quantum ad significationem

Liber IV, Distinctio 30, Quaestio 8

Utrum bene assignentur in littera causae contrahendi matrimonium

utrum bene assignentur in littera causae contrahendi matrimonium Responsio sic quae tres sunt una ex parte partus ut dyabolo diabolo celaretur et hoc intellige pro habitione divina quia naturaliter cognoscere potuit partum virginis alia ex parte matris ne lapidaretur tria ex parte ioseph in comparatione ad utrumque ut utrique obsequeretur

Liber IV, Distinctio 30, Quaestio 9

Utrum ex causa in honesta possit contrahi matrimonium

Utrum ex causa in honesta possit contrahi matrimonium Responsio in littera quod sic quia licet contrahens male velit bonum tamen est quod vult scilicet matrimonium quia bonitatem habet in ex institutione deo et ideo mala intentio non vitiat sacramenti substantiam quia accidentalis est

Liber IV, Distinctio 30, Quaestio 10

Utrum tale matrimonium bonum sit

Utrum tale matrimonium bonum sit Responsio sic quia licet circumstantia operantis mala sit ipse tamen consensus bonus est et ipsum matrimonium

PrevBack to TopNext