Distinctio 3
Liber IV, Distinctio 3 [Penn Transcription]
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 1
Quid sit baptismus
Quaeritur quid sit baptismus Responsio magister quod est intentio id est ablutio corporis exterior facta sub forma verborum praescriptura augustinus dicit quaestione idem scilicet quod est tinctio in aqua verbo vire sanctificata et Iohannes tamen quod in baptismo sunt tria scilicet sacramentum tantum scilicet ablutio sub forma verborum Sacramentum et res scilicet karacter character res tantum scilicet gratia et hoc differitur differtur quod est sacramentum tantum
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 3
Quid sit de substantia formae
Quid sit de substantia formae Responsio forma latinorum est Ego te baptizo in nomine patri et filii spiritus sancti amen extra vi de baptismo forma graecorum est haec baptizetur servus christi in nomine patri etc Invocatio ergo trinitatis est de substantia quia ab institutione divinae eset Similiter expressio actus et personae baptizandi sunt de substantia quia idem apud omnes exprimitur et ideo videtur descendisse a traditione apostolica sed modus exprimendi est diversus inter latini et graecae ideo non est de substantia quamvis quidam dicant quod sic tamen est de neccessitate necessitate baptizantis quia aliter peccavit
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 6
Quae mutatio formae evacuat baptismum
Quae mutatio formae evacuat baptismum Responsio si ponuntur nomina quae non significant personas sed notionalia ut genitor etc vacuum est si corrumpatur rota vel in parte si manet significata saltem secundum a commodationem usus valet si addatur ex devotione vel simplicitate non nocet Si ex perversitate ut arrius nocet Si derivatur ex voluntate non valet Si ex neccessitate necessitate pie creditur quod usque si fiat transpositio ex simplicitate non nocet si ex perversitate haeretica non valet si interpositio est modica non nocet si magna ita quod discontinuat actum tunc non valet
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 14
Quando cessaverint legalia
Quando cessaverint legalia Responsio secundum hugo circumcisio obligavit et profuit usque ad passionem christi et tunc mortua fuit sed post divulgatum evangelium etiam mortificatum fuit sed ab institutione baptismi usque ad passionem christi baptismus cum circumcisione currebatur uno proficiente altero deficiente sed a passione usque ad vulgatum evangelium observari poterat et ob reverentiam non tamen spes in ea ponenda
On this page
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 1
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 2
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 3
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 4
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 5
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 6
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 7
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 8
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 9
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 10
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 11
Liber IV, Distinctio 3, Quaestio 12