Quaeritur utrum matrimonium habeat bona excusantia Responsio sic quia fit ibi iactura
magni boni quia bonum spirituale vel succumbit In super tribulatio temporalis unde oportet quod fiat reconpensatio
Liber IV, Distinctio 31, Quaestio 2
Quae sunt illa bona et quot sint
Quae sunt illa bona et quot sint
Responsio secundum augustinum in littera tria sunt scilicet fides
proles et sacramentum haec sunt bona substantialia
matrimonii plura autem alia sunt
accidentalia ut pax et huiusmodi per fidem intellige omne quod pertinet ad mutuam
caritatem Bonum est sacramenti non est
ipsum matrimonium sed ipsa inseperabilitas
Liber IV, Distinctio 31, Quaestio 3
Secundum quam rationem boni dicuntur haec bona
Secundum quam rationem boni dicuntur
haec bona Responsio bonum accipitur
hic convenienter ad bonum honestum quod habet
praecipue ex ratione sacramenti utile ex
ratione prolis et delectabile ex ratione
fidei per quam reddunt sibi invicem
debitum haec tamen multis aliis malis
permixta sunt
Liber IV, Distinctio 31, Quaestio 4
Utrum haec tria bona sint de necessitate matrimonium
utrum haec tria bona sint de necessitate matrimonium Responsio sic quantum ad obligationem
ad ea sed non quantum intentionem
contrahentium nec quantum ab observationem propter quod conditio apposita contra
aliquid istorum irritaret matrimonium
Liber IV, Distinctio 31, Quaestio 5
Utrum intentio non servandi fidem excludant matrimonium
utrum intentio non servandi
fidem excludat matrimonium Responsio de bono fidei duo actus sunt unius essentialis scilicet non negare coniugi
usum sui corporis Alter accessorius scilicet illum alteri non exhibere Intentio
appositam primo excludit matrimonium secundo non
Liber IV, Distinctio 31, Quaestio 6
Utrum desperatio prolis suscipiendae excludat matrimonium
Responsio non quia adhuc erit in remedium
Liber IV, Distinctio 31, Quaestio 7
Utrum intentio ducendi aliam excludat matrimonium
utrum intentio ducendi aliam
excludat matrimonium Responsio sic secundum augustinum in littera si hoc in
intendit hac dimissa Si autem
hac retenta in nichilominus nihilominus est matrimonium sicut fuit in patribus
Liber IV, Distinctio 31, Quaestio 8
Utrum per haec tria sufficienter actus coniugalis excusetur
utrum per haec tria sufficienter actus coniugalis excusetur ne sit peccatum Responsio quod
sic augustinus in littera excusat dico non
ex parte facientis ut ignorantia ut metus sed ex parte rei factae quia vestiunt
actum debitis circumstantiis
Liber IV, Distinctio 31, Quaestio 9
Utrum sic excusent quod nec peccatum veniale ibi sit
utrum sic excusent quod nec peccatum
veniale ibi sit Responsio sic secundum augustinum in littera quando scilicet sit pure causa prolis
aut reddit debitum petenti expresse vel tacite
Liber IV, Distinctio 31, Quaestio 10
Utrum actus coniugalis aliquando sit meritorius
Utrum actus coniugalis aliquando sit meritorius Responsio sic in praedictis casibus dummodo
sit in caritate quia ad opus meritorium
tantum tria requiruntur scilicet status merentis recta intentio honestas operis
Liber IV, Distinctio 31, Quaestio 11
Utrum concubitus causa libidinis explendae sit semper mortale peccatum
utrum concubitus causa libidinis
explendae sit semper mortale peccatum
Responsio non sed venialis secundum augustinum in littera dummodo
idem nollet facere cum alia sed cum sua
tantum Alias mortale esset peccatum
Liber IV, Distinctio 31, Quaestio 12
Utrum concubitus qui fit causa vitandae fornicationis sit peccatum
Utrum concubitus qui fit causa vitande
fornicationis sit peccatum Responsio sic
veniale scilicet secundum augustinum in littera quia non
bonum matrimonii sed libido intenditur