Text List

Distinctio 32

Liber IV, Distinctio 32 [Penn Transcription]

Liber IV, Distinctio 32, Quaestio 1

Utrum reddere debitum sit necessitatis

Quaeritur utrum reddere debitum sit necessitatis Responsio sic quia sui corporis non habet potestatem quando tamen vergit in periculum proprii corporis non tenetur quia sibi magis tenetur quis quam alteri

Liber IV, Distinctio 32, Quaestio 2

Utrum aliquando exigere sit necessitatis

utrum aliquando exigere sit necessitatis Responsio non nec oportet reddere nisi petatur expresse vel tacit tacite per signa

Liber IV, Distinctio 32, Quaestio 3

Utrum unius coniux sine licentia alterius possit continentia vovere

utrum unus coniux sine licentia alterius possit continentiam vovere Responsio sic per aliquos sciliet ut non petatur debitum hoc idem videtur dicere augustinus in littera Alii tamen quod non quia nimis onerosum esset quod unus verecundiam semper subiret petendo sed quod non reddatur non potest quia sui corporis non habet potestatem

Liber IV, Distinctio 32, Quaestio 4

Utrum indebito illo sint partes

Utrum de indebito illo sint partes Responsio sic ut innuit apsotolus quamvis quo ad alia vir possit vel praesit mulieri

Liber IV, Distinctio 32, Quaestio 5

Utrum tempore sacro liceat exigere vel reddere debitum

utrum tempore sacro liceat exigere vel reddere debitum Responsio non licet exigere quia tunc mens elevari debet ad spiritualia Si tamen petit ex infirmitate non ex conceptum ex orationis ecclesiasticae vel temporis nec peccant mortaliter reddere tamen semper oportet quia ecclesia non potest Iuri naturali et divino praevidicium facere

Liber IV, Distinctio 32, Quaestio 6

Utrum tempore in praegnationis liceat debitum reddere vel pertere

utrum tempore in praegnationis liceat debitum reddere vel petere Responsio si potest fieri sine periculo aborsus semper debet reddi propter remedium exigeri exigi etiam potest sine peccato mortali Si non potest nec exigi nec reddi debet

Liber IV, Distinctio 32, Quaestio 7

Utrum tempore menstruorum liceat exigere vel reddere debitum

utrum tempore menstruorum liceat exigere vel reddere debitum Responsio communius dicitur et securius quod non licet tunc petere quia in habitum in lege et etiam sancti in glosis reddere tamen iuris est neccessarium necessarium Alii tamen addunt quod non licet reddere nisi petenti probabiliter immineat periculum fornicationis Alii dicunt quod si passio est naturalis tempore determinate tunc reddere et exigere mortale est quia concepi consueverunt fetus menbris dampnati damnati Si in naturalis saltem licet reddere quia non possunt fetus concipi

Liber IV, Distinctio 32, Quaestio 8

Utrum tempore leprae oporteat debitum reddere

utrum tempore leprae oporteat debitum reddere Responsio dicit alanus et cum eo multi alii quod sanus tenetur leproso reddere debitum sed non cohabitare in qua maius est periculum infectionis sed proprie locum eius debet manere Ganfredus vero cardinalis dicit quod sanus tenetur cohabitare leproso habitanti separatim sed non habitanti cum aliis leprosis convenienter prima opinio tollerabilior tolerabilior est

Liber IV, Distinctio 32, Quaestio 9

Utrum convenienter debuerit prohiberi aliquo tempore nuptas celebrare

utrum convenienter debuerit prohibere aliquo tempore nuptias celebrare Responsio sic secundum iura scilicet a lxx usque ad octavas paschae tribus diebus ante ascensionem scilicet diebus rogationum usque ad octavas pentecoste et ab adventu usque post epiphaniam epiphaniam quia celebratio quae fit cum quamdam sollempnitate sollemnitate mundana devotionem inpedit impedit contrahi tamen potest matrimonium per verba de praesenti et etiam sponsalia

Liber IV, Distinctio 32, Quaestio 10

Utrum matrimonium tali tempore contractum sit sperandum

utrum matrimonium tali tempore contractum sic sperandum Responsio non quia tempus non est de essentia matrimonii peccant tamen propter statum ecclesiae

PrevBack to TopNext