Text List

Distinctio 33

Liber IV, Distinctio 33 [Penn Transcription]

Liber IV, Distinctio 33, Quaestio 1

Utrum bigamia sit contra ius naturale

Quaeritur utrum bigamia sit contra ius naturale Responsio sic secundum quod proprie accipitur ius naturale scilicet quod recta ratio dictat quia est contra aequalitatem foederis matrimonialis Sed secundum quod dicitur ius naturale a natura generis sic non est contra ius naturale

Liber IV, Distinctio 33, Quaestio 2

Utrum aliquando licuerit habere plures uxores

utrum aliquando licuerit habere plures uxores Responsio numquam per se licuit quia est contra ius natural ex dispensatione tamen dei qui est supra naturam licuit hoc antiquis patribus quia tunc in successione sanguinis fuit multiplicatio religionis

Liber IV, Distinctio 33, Quaestio 3

Utrum fornicatio simplex sit contra ius naturale et semper mortale

utrum fornicatio simplex sit contra ius naturale et semper mortale Responsio sic contra naturam quia contra naturae finem scilicet prolis generationem et eius educationem naturalem et mortalem fit enim propter dilectionem In semper excludit a parentibus creaturam educandae prolis supra distinctio 16 quaestio 1 unde etiam peccatum mortale est quia violat foedus sive ordinem debitum parentis de prole

Liber IV, Distinctio 33, Quaestio 4

Utrum aliquando ex dispensatione fuerit licita fornicatio

utrum aliquando ex dispensatione fuerit licita fornicatio Responsio non quia secundum se deforme est cognoscere non suam concubinae autem patrum sic ideo dicebantur quamvis etiam uxores essent quia auctoritatem in genere vel in regimine domus non habebant sicut domine

Liber IV, Distinctio 33, Quaestio 5

Utrum in veteri lege fuerit licitum uxorem repudiare

Utrum in veteri lege fuerit licitum uxorem repudiare Responsio permissum ad evitandum dum maius malum scilicet uxoricidium sed non praeceptum et communius dicitur quod haec permissio excusabat tantum a pena poena non a culpa Aliqui tamen magistri dicunt quod et a culpa quia illa permissio fuit dispensatio divina

Liber IV, Distinctio 33, Quaestio 6

Utrum repudiata possit reconciliari

Utrum repudiata possit reconciliari Responsio sic scilicet ante secundas nuptias mulieris quas secundum quosdam licuit ei contrahere sine peccato ex dispensatione divina Secundum quosdam ver lex hoc tantum permisit sicut et libellum repudii post has ergo non potuit reconciliari post secundas autem nuptias viri potuuit quia viro plures licuit habere uxores

Liber IV, Distinctio 33, Quaestio 7

Utrum virginitas sit virtus

utrum virginitas sit virtus Responsio essentia virtutis eadem est cum castitate coniugali et viduali sed status et materia differunt ad perfectionem autem eius requiritur integritas carnis et mentis cuius tamen corruptio recuperari potest sed non carnis dicunt tamen quidam vel aliqui quod spiritus virtus specialis sit quia habet speciale difficultatem in materia et specialem bonitatem exemplum de liberalitatem et magnificentia sed primum verius est

Liber IV, Distinctio 33, Quaestio 8

Utrum melior sit virginitas matrimonio

utrum melior sit virginitas matrimonio Responsio tempore gratiae melior est virginitas antiquitus autem melius fuit matrimonium aequalia autem sunt virginitas nunc et matrimonium tunc unde augustinus celibatus Iohannis non praefertur coniugio abrahae

PrevBack to TopNext